Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0337 Datum:5. Juni 1426 Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 303, nr. 337

Der Einwohner von Rorichum, Hayo Gherlifsna, verkauft mit Einwilligung seiner Mutter und Gattin dem Kloster Langen 7¼ Grase Landes.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Universis presencia visuris seu audituris cupio fore notum publice protestando, quod ego Hayo Gherlifsna civis in Rarichum[*] una cum consensu matris mee Galeka et uxoris mee Alva atque amicorum meorum vendidi et hiis presentibus vendo religioso viro domino Poptato, preposito in Langhen, et suis conventualibus septem graminata cum quarta parte unius graminati inna Colum[*] pro quadam summa pecunie nobis ad nutum nostrum persoluta. Dantes preterea eisdem conventualibus predicta predia liberam licenciam vendendi, colendi ac inpignorandi et huiuscemodi faciendi ad eorum voluntatem pro ne et meis veris heredibus. In cuius rei testimonium sigilla dominorum, domini Bolonis et domini Johannis, ecclesiarum curatorum in Uldersum et Rarichum presentibus sunt appensa. Datum anno Domini Mo CCCCo XXVIo, ipso die Bonifacii martyris ac sociorum eius.[*]
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol.nr. S. 303
Nr 337
Olim Msc. A. 88 Fol. 35.
Jaar 1426
Datumcode Bonifa
x
x
Materiaal papier
x
Edities E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 337