Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0527 Datum:Ahaus, 20. Sept. 1441 Überlieferung:Editie Fundstelle:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 467, nr. 527

Bischof Heinrich von Münster verleiht dem Unico Ripperda die Propstei Uttum.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
C. Henricus Dei gratia episcopus Monasteriensis dilecto nobis in Christo Uniconi Ripperda laico salutem et sinceram in Domino charitatem. Laudabilia probitatis et virtutum tuarum merita, quibus apud nos multiplici comendaris testimonio nos inducunt, ut tibi ad gratias reddamur liberales. Volentes igitur praemissorum intuitu gratias tibi facere speciales, praeposituram Uttummensem[*] in partibus Frisiae nostrae dioeceseos adpertinentem post mortem seu liberam resignationem quondam Detmari Rengers ultimi et immediati possessoris eiusdem, aut alias quovis modo vacantem, cuius collatio, praesentatio ad nos et nostros successores dignoscitur pertinere, tibi cum omnibus et universis suis fructibus, reditibus, pertinentibus, obventionibus et emolumentis in Dei nomine conferimus et de eadem providemus, salvis nostris et successorum officialium et commissariorum nostrorum iuribus et iurisdictionibus; iniungentes tibi, cum a nostro officiali aut commissario nostro nomine requisitus fueris, (ut) iuramentum praestes, bona dictae praepesiturae conservando, alienata recuperando, nobis et nostris in licitis, et honestis obedientiam praestando; alioquin dicta nostra collatio seu provisio de praepositura tibi succedenda nullius sit roboris aut vigoris. Mandantes nihilominus univenis et singulis pensionariis, redituariis, colonis et universis subditis dictae praepositurae in virtute sanctae obedientiae sub mille scutatorum aureorum et excommunicatione, nobis pro dimidietate et parti laesae aequipariter solvendis paenis, [*] quod tibi tanquam vicario praepositi pareant, obediant tibique de dictis fructibus, reditibus, obventionibus supradictis respondeant, quiete et pacifice iisdem gaudere permittant, et ab aliis, quae ad id pertinent seu pertinuerint respondere procurent; contrarium vicario facientes sexendecim dierum canonica monitione praemissa, excommunicationis sententia praesentibus innodamus et supra paena pecuniaria, arctiori modo, quo poterimus procedamus. In quorum omnium et singulorum fidem et testimonium praemissorum secretum nostrum duximus praesentibus apponendum. Datum in castro nostro Ahuss, vicesima die mensis Septembris, anno Domini millesimo quadringentesimo quadragesimo primo.
Recto:
x
x
Bestand Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol. Nr. S. 467
Nr 527
Olim Orig. im K. Staatsarchive zu Münster: Fr. Münster Nr. 1552a.
Jahr 1441
Datumcode 2009
x
x
Kommentar Das Siegel ist erhalten.
x
Material papier
x
Editionen E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 527