Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0154 Datum:5. Juni 1386 Überlieferung:Editie Fundstelle:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 131, nr. 154

Mehrere dem Kl. Langen benachbarte Häuptlinge und Geistliche bekunden einen Güterkauf des Klosters.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
Enno et Ulbodus capitales in Hlerlt et Langhen, Frethardus, Folkulfus et Gayco ecclesiarum rectores in Drewerth, [*] Hlerlt et Langhen universis presencia visuris seu audituris cupimus fore notum, quod prepositus in Langhen emit et conparavit iusto titulo empcionis et vendicionis ac fideliter persolvit sex graminata cum dimidio inna Framfennum, duo graminata inna parvo Ediscum et tria graminata inna Ippana Midlum cum consensu libero et voluntate mera partis utriusque et specialiter cum consensu uxoris Heseconis predicti, [*] pro se et suis heredibus in futurum renuncians omni iuri, quod ei eompetere posset ad regrediendum seu repetendum predicta predia sic iuridice vendita, prout est promissum. In quorum omnium testimonium premissorum sigilla nostra presentibus sunt appensa, anno Domini Mo CCCo LXXXVIo ipso die Bonifacii martyris et sociorum eius ad perpetuam firmitatem.
Recto:
x
x
Bestand Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol. Nr. S. 131
Nr 154
Olim Msc. A. 88 Fol. 26.
Jahr 1386
Datumcode Bonifa
x
x
Material papier
x
Editionen E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 154