Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0146 Datum:29. Sept. 1382 Überlieferung:Editie Fundstelle:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 126, nr. 146

Das Kl. Langen kauft einige Grase Aussendeichsland beim Vorwerk Osterhusen im Borssumer Hammrich.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
Universis presencia visuris seu audituris pateat liquide presens per conscriptum, quod dominus prepositus una cum consilio et consensu sui conventus beati Iacobi in Langhen Premonstratensis ordinis emit ac comparavit unum graminatum terre cum tercia, parte graminati in den olden uterdiick circa allodium to Oesterhusen a Ayldone Gaykinga civi in Iersum[*] una cum libero consensu et spontanea voluntate Tete uxoris sue necnon Swigeri nepotis eius, dictusque prepositus fideliter persolvit prefatum graminatum cum tercia parte parcium arnbarum libero et ultraneo cum consensu. Acta sunt hec in presencia domini Udonis curati ecclesie in Iersum et aliorum testium fide dignorum; et ego dominus Udo predictus sigillum meum presentibus apposui in efficax testimonium omnium predictorum. Datum anno Domini Mo CCCo LXXXo secundo, ipso die Michaelis archangeli.
Recto:
x
x
Bestand Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol. Nr. S. 126
Nr 146
Olim Msc. A. 88 Fol. 24.
Jahr 1382
Datumcode Michae
x
x
Material papier
x
Editionen E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 146