Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0120 Datum:15./22. Aug. 1372 Überlieferung:Editie Fundstelle:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 104, nr. 120

Die Witwe Reinsedis Hompana zu Gross-Borssum schenkt dem Kloster Langen mehrere Grundstücke.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
Tammo rector ecclesie parrochialis in maiori Borsum universis presencia visuris seu audituris cupimus fore notum per presentes publice ac fideliter protestando, quod Reynsedis Hompana vidua, parrochiana nostra, constituta coram nobis mente et corpore sana, ob memoriam perpetuam anime sue ac parentum suorum dedit libere ac tradidit, donavitque et presentibus donat donacione validiori omni modo et forma, quibus fieri polest inter vivos et causa future mortis sine condicione cuiuscunque Deo beatoque Iacobo et ecclesie eius ac conventui in Langhena quatuor graminata, duo scilicet inna Skena Hera[*] et duo alia in inferiori hamrika Borsum maiori, iuxta aggerem sita, perpetuis temporis possidenda, dictamque donacionem prepositus prefati conventus recepit manuali tradicione ab eadem in signum valide donacionis perpetuo permansure. Acta sant hec in nostra presencia et aliorum fide dignorum sub anno Domini MoCCCoLXXIIo, infra octavas assumpcionis Virginis gloriose, in quorum omnium testimonium sigillum nostrum presentibus duximus apponendum.
Recto:
x
x
Bestand Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol. Nr. S. 104
Nr 120
Olim Msc. A. 88 Fol. 16 v.
Jahr 1372
Datumcode pAssMar
x
x
Material papier
x
Editionen E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 120