Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0117 Datum:28. Okt. 1371 Überlieferung:Editie Fundstelle:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 103, nr. 117

Die Witwe Ecca Halbingga kauft von ihrem Bruder 7 Grase Groden und stiftet damit für sich eine Präbende im Kl. Langen.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
Noverint universi et singuli paginam inspecturi seu audituri, quod Ecca relicta Udonis Halbingga in Nesse septem graminata volgariter sic dicta extra aggerem inna grotha[*] a fratre suo Ulbodo Nonnigga ibidem emit iusto tytulo empcionis et vendicionis atque fideliter persolvit. Quam hereditatem prefata vidua conventui in Longhena obtulit et donavit sana mente et corpore suorum cum consensu amicorum libere pie ac devote ad prebendam in conventu supradicto sive ad vitam sive ad mortem propter Deum. Acta sunt hec in presencia domini Udonis rectoris ecclesie ibidem, cuius sigillum presentibus est appensum in testimonium veritatis nec non in presencia aliorum fide dignorum anno Domini MoCCCoLXXIo in festo apostolorum Symonis et Jude.
Recto:
x
x
Bestand Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol. Nr. S. 103
Nr 117
Olim Msc. A. 88 Fol. 15 v.
Jahr 1371
Datumcode SimJud
x
x
Material papier
x
Editionen E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 117