Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0112 Datum:25. Nov. 1369 Überlieferung:Editie Fundstelle:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 99, nr. 112

Das Kloster Langen bezahlt den Erben einer von einem Laienbruder des Klosters getödteten Frau das Wergeld.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
Noverint universi et singuli presentem paginam inspecturi seu audituri, quod prepositus et conventus in Longhena ordinis Premonstratensis de guergeldio seu precio sanguinis mulieris cuiusdam Thiadreke nomine, quam Hero conversus prefati conventus, heu proch dolor, dyabolo instigante occidit secundum communem hominum relacionem plenarie satisfecerunt veris heredibus, scilicet Sybodo sutori generi mulieris occise in Wyvelsum commoranti, ac Dodoni Thyaddisna fratrueli eiusdem pro nunc in Emeda civi et parrochiano, atque fideliter persolverunt presentibus discretis viris et honestis .Haytato seniore in Hlerlt[*] et Harcone in Wivelsum, in quos dicta causa finaliter fuit arbitrata. In cuius robur et testimonium veritatis sigillum predicti Haytati nec non sigillum domini Embonis rectoris ecclesie in Petkum pro Harcone supradicto, atque sigillum Lyuwardi iuvenis in Emeda presentibus sunt appensa. Datum anno Domini Mo CCCo LXo nono, ipso die beate Katherine virginis et martyris.
Recto:
x
x
Bestand Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol. Nr. S. 99
Nr 112
Olim Msc. A. 88 Fol. 12 v.
Jahr 1369
Datumcode Cathar
x
x
Material papier
x
Editionen E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 112