Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0098 Datum:1363 Überlieferung:Editie Fundstelle:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 89, nr. 98

Der Propst Friedrich von Emden tauscht mit dem Kloster Langen einige Grundstücke im Borssumer Hammrich aus.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
Fredericus prepositus in Emeda universis et singulis presencia visuris seu audituris salutem cum noticia veritatis. Tenore presencium recognoscimus publice propalando, quod permutationem cuiusdam hereditatis ad prepositum spectantis in Hamrika Osterhusum[*] prope grangiam conventus de Langen fecimus cum preposito fratre Herone atque cum conventu supradicto perpetuis temporibus duraturam, videlicet quatuor graminata in quodam campo iuxta aggera eis dando et tria graminata cum dimidio in altero campo, recipiendo ab eisdem necnon pro defectu dimidii graminati duas marcas, de quibus prefatus prepositus nobis plenarie ac fideliter persolvit ac satisfecit. Insuper quilibet suos aggeres priores et antiquos retinebit. In cuius robur et testimonium veritatis sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum et actum anno Domini Mo CCCo LXo tercio.
Recto:
x
x
Bestand Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol. Nr. S. 89
Nr 98
Olim Msc. A. 88 Fol. 9 v.
Jahr 1363
x
x
Material papier
x
Editionen E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 98