Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0089 Datum:Nach dem 20. Dez. 1359 Überlieferung:Editie Fundstelle:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 81, nr. 89

Um des Vorzuges willen, im Ordensgewand begraben zu werden, tritt Aptatus von Ulgerwehr in das Kloster Langen ein und vermacht demselben ansehnliche Ländereien.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
In nomine Domini. Amen. Noverint universi et singuli presentem paginam inspecturi seu audituri, quod Aptatus iunior de Ulgarawere sue memor salutis proprie atque amicorum suorum predecessorum Deo et sancto Iacobo in conventu Langen se una cum prebenda infrascripta offerens pie et devote sanus atque incolumis mente et corpore, in manus fratris Heronis prepositi ibidem commendavit nec non professionem faciens regularem in vigilia beati Thome apostoli, qui debitum carnis persolvens vestitus est in habitu regulari et sic sepultus. Est autem dos prebende supramemorate hec, que subsequitur: octo graminata in Marmeda[*], duo graminata Dommeda[*] prope Twixlum, [*] unum graminatum in Sonderlonde[*] et unum fenile circa Ulgarawer. Acta sunt hec presencia discretorum virorum et fide dignorum domini Rembodi curati in Hlerlt, domini Hernardi curati in Geerdswere nec non Haytati castellani in Hlerlt, [*] anno Domini Mo CCCo LIXo, sub testimonio et sigillis predictorum.
Recto:
x
x
Bestand Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol. Nr. S. 81
Nr 89
Olim Msc. A. 88 Fol. 8.
Jahr 1359
x
x
Material papier
x
Editionen E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 89