Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0081 Datum:Frühling 1358 Überlieferung:Editie Fundstelle:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 77, nr. 81

Das Kloster Langen tauscht mit Hayko zu Terborg und dessen Söhnen Gütter aus.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
Universis et singulis presencia visuris seu audituris Elso rector ecclesie in Rarichum[*] salutem cum notieia veritatis. Quoniam memoria hominum labilis est et sepius ad delicte, igitur ne ea, que fiunt in tempore simul labantur cum ipso solent in scriptis redigi et sic quodammodo perhennari. Hinc est, quod tenore presencium recognoscimus publice propalando, quod religiosi viri, dominus prepositus, frater Hero in Langen et seniores conventus eius contractum mutuum de permutacione quorundam prediorum cum Haycone et filiis suis, scilicet Eggone et Lubbone in Burchum inierunt[*] in hone modum, videlicet quod duodecim graminata iuxta waterlezinde[*] dederunt Hayconi et filiis suis supradictis et recipiunt ab eisdem quartum dimidium graminatum in Asterhaye[*] et 25 marcas pro additamento. De aggeribus vero ordinatum est et diffinitum, quod prefatus Hayco et filii sui retinebunt aggeres suos spectantes ad quartum dimidium graminatum supradictum, necnon recipiunt de aggeribus religiosorum supradictorum ex parte orientali aqueductus, in ultimis tarnen aggeribus dictorum religiosorum quantum spectat ad nonum dimidium graminatum ad orientem. Acta sunt hec coram nobis anno Domini MoCCCoLVIIIo tempore vernali, in quorum robur et testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum.
Recto:
x
x
Bestand Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol. Nr. S. 77
Nr 81
Olim Msc. A. 88 Fol. 7.
Jahr 1358
x
x
Material papier
x
Editionen E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 81