Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0017 Datum:Bei Herford, 20. Sept. 1224 Überlieferung:Editie Fundstelle:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 13, nr. 17

König Heinrich VII. belehnt die edle Frau Sophia, Gemahlin des Grafen Otto von Ravensberg, mit der Grafschaft im Emsgau und mit mehreren Gütern und Rechten, wie sie Graf Otto von dem König und seinen Vorgängern zu Lehn getragen.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
In nomine sancte et individue Trinitatis. Heinricus Dei gratis Romanorum rex et semper Augustus. Omnibus hoc scriptum intuentibus gratiam suam et omne bonum. Temporum et annorum incessabili revolutione et eorum crebrescente numero, facta quelibet labili mortalium elongantur a memoria, nisi stabilita litterarum artificiali fulciantur firmamento. Unde princi(pi)bus summe necessarium est et honestum, quecunque coram ipsis sollempniter fiunt et diffinitive pertractantur, scripto committere, ut omnis dubitatio posterorum utili exstirpatione facilius adnichiletur. Discretioni igitur tam futurorum quam presentium sane providere curantes, manifeste declaramus, quod nos apud Herevordiam constituti et iter nostrum versus Albiam dirigentes, interveniente felicis recordationis[*] Enkelberto Coloniensi archiepiscopo, dilecto ac fideli nostro, nobili domine Sophie, uxori comitis Ottonis de Ravensberg, feodaliter porreximus comitiam in Emesgonia, curiam in Lage, [*] curiam in Borcen, [*] et eis attinentia, monetam in Emethen, theloneum in Emesa, monetam et theloneum in Lunne, in Vegte, in Bilevelde, in Vlotowe et omnia feoda, que predictus comes Otto ab imperio et antecessoribus nostris et nostra mann tenebat et quiete possidebat. Acta sunt hec anno gratie Mo CCo XIIo Kalendas Octobris. Ne quis vero prefate domine Sophie in hoc facto malignari possit, presentem paginam sigilli nostri appensione et testium annotatione fecimus communiri. Interfuerunt autem: Enkelbertus archiepiscopus, dux Walravenus et Heinricus filius eius, Gerhardus de Wassenberge, comes Gerhardus de Theiz, comes Adolfus de Altena, comes Godefridus de Arnesberge, Heremannus advocatus Coloniensis et filius eius, dapifer de Woltburg, Gerlagus de Bodinken, Hermannus de Alvetere, Heremannus de Lon, Godeschalcus de Lon, Reinoldus de Ressen, Swetherus de Dinkethen et alii quam plures nobiles et ministeriales.
Recto:
x
x
Bestand Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol. Nr. S. 13
Nr 17
Olim Nach dem Orig. im Königl. Geheimen Staats-Archiv zu Berlin. - Gedr. Westf. U.-B. III. S. 107.
Jahr 1224
Datumcode 12KalOct
x
x
Kommentar Das an rothen und gelben seidenen Fäden hängende Siegel des Königs hat sehr gelitten.
x
Material papier
x
Editionen E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 17