Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0863 Datum:9 jan. 1394 Überlieferung:Editie Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 863

Fredericus, bisschop van Utrecht, geeft een verklaring af, dat zekere tienden te Westerbork niet tot zijn tafelgoederen behoren.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
Fredericus, Dei et apostolice sedis gracia episcopus Trajectensis, ad universorum noticiam deducimus per presentes, quod licet Florencius de
Wevelinchoven bone memorie, immediatus predecessor noster, et nos Henricum Nysinghe, Heynkonem Nysinghe, Hugonem ten Nyenhuys, Laurentium
Bachuys, magnum Hugonem Mantinghe, Rodolfum Mantinghe, Wilhelmum Mantinghe, Wesselum Ghermeringhe, juvenem Wesselum Ghermeringhe, ejus filium,
Wesselum Zueterdinc, Wolbertum, qui de Mantinghe recessit ad Ghermeringhe, Egbertum Ghermering et quendam Rodolfum, qui se intromittunt de
decimis in Mantinghe et Ghermeringhe , alias impetiverimus super quibusdam bonis et decimis, situatis in parrochia de Borck, vocatis bonis de
Manting et Ghermeringhe, dicentes dicta bona seu decimas ad nostram mensam episcopalem spectare, tamen quia per informacionem venerabilium
virorum decani et capituli ecclesie nostre Trajectensis et aliorum fidedignorum veraciter percepimus proprietatem dictorum bonorum ad decanum et
capitulum ecclesie nostre Trajectensis spectare, dictosque Henricum, Hynckonem, Hugonem, Laurencium, magnum Hugonem, Rodolfum, Wilhelmum,
Wesselum et juvenem Wesselum, ejus filium, Wesselum, Wolbertum, Egbertum et Rodolfum eadem bona
a dictis dominis decano et capitulo sub annuo censu possidere et multis temporibus possedisse pacifice et quiete, ideo de consensu venerabilium
virorum decani et capituli ecclesie nostre Trajectensis dictas decimas et bona tenore presencium decernimus et declaramus ad nostram mensam
episcopalem non spectare, dictos Henricum, Hynckonem et omnes alios prenominatos eorumque successores ab impeticione nostra et successorum
nostrorum absolvendo, injungentes nichilominus Henrico, Hynckoni, Hugoni omnibusque aliis supradictis eorumque successoribus sub amissione
bonorum predictorum, quatenus de dictis bonis dictis decano et capitulo loco et tempore debitis pensionem eis debitam persolvant realiter et cum
effectu. In quorum testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Et nos, decanus et capitulum ecclesie Trajectensis predicti, quia
omnia predicta de scitu, voluntate et expresso consensu nostris facta sunt, idcirco in uberius testimonium sigillum capituli nostri presentibus
apposuimus. Datum anno Domini millesimo trecentesimo nonagesimo quarto mensis Januarii die nona.
Recto:
x
x
Bestand Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 863
Olim Naar het Liber Yrsutus van den Dom, I, fol. 48vo in het rijksarchief te Utrecht.
Jahr 1394
Datumcode 0901
x
x
Material papier
x
Editionen P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, II (Groningen 1899), nr. 863.