Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0526 Datum:31 okt. 1363 Überlieferung:Editie Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 526

Johannes, abt van Dikninge, verklaart voor zich en voor het klooster van alle aanspraken op Johannes, heer van Ruinen, af te zien.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
Universis Christi fidelibus praesentia visuris seu audituris nos, Johannes, Dei permissione abbas, et prior et priorissa ac totus conventus
monasterii beate Marie virginis in Dickeninge, cupimus fore notum, quod, cum dominus Johannes de Rhunen, miles, cum suis heredibus omni juri seu
impetitioni, quibus nos molestando saepius impetiit, renunciaverit, nos pro nobis et successoribus nostris eidem dignam cupientes rependere
vicissitudinem pro bono pacis et ut omnis inter nos in posterum materia discordie dematur, universo juri ac impetitioni, quod vel quae nobis in
ipsum competierit, presentibus renunciare decrevimus; etiam si litteras ab antiquo confectas habeamus, quibus ipsum molestare poterimus,
renunciamus, nec eidem Johanni domino de Rhunen militi seu suis haeredibus in rebus suis ac in exercenda jurisdictione in personas ac res
seculares, quocunque locorum fuerit oportunum, faciemus impedimentum, salvis nobis universis bonis hactenus habitis et possessis et decimis tam
grossis quam minutis, quocumque locorum situatis, quos cum predicto domino Johanne habere dignoscimur conjunctim pariter et divisim. Ut autem
haec renunciatio etc. Conclusio ut in precedentibus Verder als no. 525.
Recto:
x
x
Bestand Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 526
Olim Naar een afschrift uit de 17de eeuw in het rijksarchief in Drenthe (Inv. I A 2, VC).
Jahr 1363
Datumcode vOmnSan
x
x
Andere afschriften: osa054 en vva072.
x
Material papier
x
Editionen P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 526.