Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0516 Datum:15 sept. 1362 Überlieferung:Editie Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 516

Johannes, bisschop van Utrecht, hecht zijn goedkeuring aan de stichting van een vicarie te Gasselte.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
Johannes, Dei gratia episcopus Trajectensis, notum facimus universis, quod nos fundationem et dotationem cappellaniae de novo per probum virum,
virum Wermoldum de Gasselt, in honorem omnipotentis Dei, beatorum Nicolai confessoris et Catharinae virginis in ecclesia de Gasselt nostrae
diocoesis fundatae, dotatae et consecratae et in eadem desinendae, de qua quidem capellania fit mentio in literis exinde conscriptis, quibus
haec nostra presens cedula est transfixa, prout pie, juste, rite et canonice fixae sunt, ratificamus et approbamus et in Dei nomine literis
presentibus confirmamus, decernentes praedia, fructus et alia quaevis bona, ad dictam capellaniam in dotem assignata, fore ecclesiastica,
ipsaque debere decreti ecclesiastica liberatione gaudere, imperio tamen parrochialis ecclesiae in omnibus semper salvo. Confirmatum testimonio
transfixi. Datum anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo secundo die 15 Septembris,
Recto:
x
x
Bestand Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 516
Olim Naar een afschrift in het rijksarchief in Drenthe (Archief der Heerlijkheid Ruinen).
Jahr 1362
Datumcode 1509
x
x
Editie naar osai0378b.
x
Material papier
x
Editionen P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 516.