Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0234 Datum:26 dec. 1310 Überlieferung:Editie Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 234

De bestuurders van Drenthe verzoeken de ingezetenen van Vollenhove, Kampen, Zwolle, Hasselt, Steenwijk, Giethoorn enz. om de Drentse ingezetenen, die het gewest hebben aangevallen, niet te herbergen of te verdedigen.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
Providis viris dilectis et honestis sculteto in Vullenho et parrochianis ibidem , scabinis in
Campen, Suolle, Hasselte et Steynwich, parrochyanis inGethorne, Wenepervene, Ruen
vene et Staphorst jurati et universitas terre Drentie. Cum mutue pacis affectu promotionis et honoris quicquam possunt vobis et cuilibet vestrum
ad memoriam revocamus, quod pacifica fuit hactenus terra nostra et de incendiis, rapinis, captivitatibus domorum nostrarum inpugna-toribus
libera et secura ac omnes transeuntes per terram nostram predictam corporum et rerum firma gaudebant securitate. Nunc vero quidam terrigone
nostri patriam suam exeuntes nos rapinis, incendiis et captivitatibus inpugnant, nos sibi conantes subjugare et libertates nostras et
consuetudines approbatas derogare, quare vos, de quibus gerimus confidentiam specialem, quam intime deprecamur, quatenus hujusmodi nostros
inpugnatores non detineatis, defendatis nec juvetis, scientes quod detentores, defensores et adjutores eorumdem reos reputabimus cum poterimus
cum eisdem, voluntatem vestram super hac nostra petitione nobis rescribi cupientes. Datum die beati Stephani prothomartiris.
Recto:
x
x
Bestand Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 234
Olim Naar het origineel in het rijksarchief te Utrecht, archief Domkapittel (Suppl. gedr. Cat., no. 17, hoog 8,3, breed 19 cm.
Jahr 1310
Datumcode Stepha
x
x
Kommentar Het zegel is afgevallen.
x
Material papier
x
Editionen P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 234.