Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0225 Datum:13 mei 1306 Überlieferung:Editie Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 225

Tiade en Ludolphus, pastoors van de kerken van Farmsum en Weiwerd geven een verklaring omtrent de verplichting van enige dorpen tot herstel van de Farmsumer waterloop.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
Ego Tiade et Ludolphus, Farmsensis et Weywert ecclesiarum rectores, universis et singulis Christi fidelibus presentibus et futuris textum
literarum presentem visuris et audituris salutem et rei gestae cognoscere veritatem. Quoniam secundum Boetium de Consolatione Philosophiae cor
humanum inter omnia mobilia mobilius fere dignoscitur et ideo naturaliter obliviosum, idcirco solemniter acta necesse est literarum caractere
roborari et confirmari. Innotescat ergo universis et singulis, quod communitas de Weywert, quoties et quando aqueductus Farmesensis fuerit
restaurandus et renovandus, mediam partem dicti aqueductus restaurent et renovent laboribus et expensis, et universitas de Farmsum ac eorum
coherentes , scilicet communitas de Gewesweer, Upwierum, Methuisen necnon de Tucquert*), reliquam partem sepedicti aqueductus reforment et
renovent, ut premittitur. Verum si aliqua communitas dictarum villarum conatur se subtrahere ab onere aqueductus memorati, universitas communi-
tatum secundum numerositatem vaccarum et graminatorum inde contra rebellem laboribus et expensis quoadusque insurgat, donec talis contradicens
et rebellis onus praedecessorum suorum predicto aqueductu subiisse dinoscatur. Acto sunt hec sub anno MCCC sexto nostris sigillis ipso die
Servatii roborata et confirmata perpetuis temporibus duratura. Amen.
Recto:
x
x
Bestand Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 225
Olim Naar een 17de eeuwsch afschrift (A) in ms. folio, no. 168, fol. 18, in het rijksarchief te Groningen. Ook in slechtere afschriften (B en C) in het rijksarchief te Groningen (Reg. 1306, no. 1).
Jahr 1306
Datumcode Servat
x
x
Andere afschriften: fzv001, vva032a en vva032b.
x
Material papier
x
Editionen P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 225.