Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0207 Datum:13 juli 1300 Überlieferung:Editie Fundstelle:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 207

De overheden van Groningen keuren goed de voor het Vrouw-Sywenconvent aldaar geldende bepalingen omtrent het vermogen van de inwonende vrouwen.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
Universis Christi fidelibus presentia visuris et audituris consules de Groningge salutem in filio Virginis gloriose. Cum secundum apostolum
bonum operari teneamus ad omnes
maxime autem ad domesticos fidei, qui ad frugem melioris jure conversi continencie bonum gracia divina suffragante perpetuo servare intendunt
et in celibatu, quam
diu in humanis rebus agunt, Domino famulari. Noveritis quod, cum persone religiose sorores, videlicet apud nos in Groninge in domo domine Siwe
dicte Pluckerose juxta cimiterium Fratrum Minorum commorantes, vitam religiosam ducere decreverint ac in eadem perpetuo permanere, nos, quo
possumus eas humanitatis studio promovere volentes, pium ab ipsis ordinatum statutum firmitatis robur habere decrevimus, videlicet ut quecumque
persona collegio earundem se voluerit sociare et similem vitam ducere, quicumque dicto collegio in ipso primo ingressu infra quinque marcas
sterlingorum et supra unum denarium optulerit sive contulerit, hoc libere in ipso collegio debeat in perpe-tuum remanere. Quod si forte, quod
absit, aliquam dictarum personarum a dicta domo discedere contigerit quacumque occasione sive causa, ipsa eo facto a consortio dicti collegii
ac commoratione dicte domus in perpetuum absque recuperatione sit privata nec post egressum suum, si qua, dum in dicta domo moraretur, in eadem
edificari seu fieri procuravit, terre infixa seu parieti clavo affixa, repetere valeat aut dictum collegium molestare quomodolibet pro eisdem.
De aliis suis mobilibus suam liberam exerceat voluntatem. Preterea quandocumque aliquam personam dicte domus in dicto collogio viam universe
carnis ingredi contigerit dicta domus lectum ejus ac vestes ad ejus corpusculum pertinentes pro testamento habeat. Cetera autem, que ejus sunt,
ad debitos heredes, prout juris est, revertantur. Ut igitur predicta omnia ac singula perpetuum robur optineant firmitatis, presentem litteram
sigillo nostre civitatis duximus muniendam. Datum Groningge anno Domini MCCC in die beate Margarete virginis, Gherardo Huginge, Menoldo Leone,
Alardo Papinge, Johanne Huginge quatuor rationalibus existentibus anni .
Recto:
x
x
Bestand Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 207
Olim Naar het origineel in het rijksarchief te Groningen (Reg. 1300, no. 1), hoog 15, breed 27 cm. Ook gedrukt bij Driessen, blz. 584.
Jahr 1300
Datumcode Margar
x
x
Editie naar msc006. Ander afschrift: rvr1474b.
x
Kommentar Het zegel is verloren gegaan.
x
Material papier
x
Editionen P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 207.