Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:kla0014 Datum:6 juli 1291 Überlieferung:Origineel Fundstelle:Kloosterarch., inv.nr. 143, reg. 14

De abt en het convent te Rottum hebben verkocht aan de abdis en het convent te Essen enig land te Kropswolde, geheten de Virge, zijnde een twaalfde deel van de plaats, geheten Salmewere, met behoud van vrije vaart.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
Universis Christi fidelibus ad quos praesens scriptum pervenerit. Abbas et conventus monasterii sancte Juliane in Rotthem ordinis sancti Benedicti monasteriensis
dyocesis salutem in summi boni letitia sempiterna. Ad rei geste memoriam non absque ratione in consuetudinem venit inter praesentes acta
scriptura anotare quia per hoc veritas declaratur et iurgiorum materia tollitur et pax conservatur ea propter notum esse volumus universis huius pagine
inspectoribus quod nos de communi consensu conditionem monasterii nostri meliorem facere cupientes, ut eris alieni sarcinam tolleremus quaedam praedia
ad nos pleno jure pertinencia in parrochia de Crepeswolda iacentia et ex utraque parte praediorum monasterii de Iesse confinia ibidem
quae vulgariter dicuntur Virge numero duodecimo in loco, qui dicitur Salmewere abbatisse et conventui de Iesse ordinis Cyrtersiensis
traiectensis dyocesis vendidimus pro septuaginta et duabus marcis sterlinc probate et usualis monete cum omni iure quod in ipsis praediis
habuimus et dictam summam recepimus quod protestamur per praesentes et proprietatem et dominii ipsis resignavimus, prout moris est
et super evictione cautionem dedimus honestos viros Hermannum /Butzel\ et Ludolfum de Groninghe Sickinghe, ita ut hanc cautionem
teneantur intra annum a die quo conventus de Jesse possessionem ipsorum praediorum acceperit. Si vero aliquis ipsos inpulsaverit aut
molestaverit quocumque modo super ipsis praediis infra terminum praedictum huiusmodi molestationem tollemus praestitis sacramentis duodecim
personarum. Fossatum vero quod inter iacet praediis nostris et dictis praediis ab australi parte liberum habebymus in navigando, pro ut consuevimus
habere, viam vero quae est in praedio monachorum de Iesse eo modo qualiter habuimus ante huiusmodi contractum nobis in eundem modum praestabant. In cuius
rei testimonium praesens scriptum nostris sigillis et Adolfi domicelli de Groninghe et civitatis Groniensis est roboratum.
Actum anno domini Mo CCo nonagesimo primo mense julio tercio nonas eiusdem mensis in octava apostolorum Petri et
Pauli.
Recto:
Siegel:
x
x
Archiv Groninger Archieven
Bestand Kloosterarch.
Zugangsnummer 172
Inventarnr. 143
Regestnr. 14
Olim Arch. Klooster Essen, inv.nr. 9, reg. 2. Reg. Feith 1291.2.
Jahr 1291
Datumcode oPetPau
x
Sprache Latijn
Notizen : Archief der Provincie Groningen. De Archivarius 1863 H.O.Feith.
Abbildung 1
Negativ 102-P-16
x
Kommentar Met het zegel van Adolfus, domicellus in Groningen; de zegels van het klooster van Rottum en van de stad Groningen zijn verloren
Volgnummer: 1
Zustand zwaar beschadigd
Material was
Farbe groen
Siegelform rond
Befestigung sur double queue
Siegler
Vorname Adolf
Voorzijde
Randschrift ...DOLPHI D...
Abbildung 1
Negativ 101-K3-28
x
Material perkament
x
Editionen Oorkondenboek Groningen en Drente, nr. 188 (ogd0188).
x
Person
Name Harmannus Butsel
Buchstäblich Hermannus Butzel
N. B. te Groningen
Person
Name Adolf van Groningen
Buchstäblich Adolfus domicellus de Groninghe
N. B. domicellus van Groningen
Person
Name Lulof Sickinge van Groningen
Buchstäblich Ludolfus Sickinge de Groninghe
N. B. te Groningen
Toponym
Toponym Essen
Typus klooster
Region Gorecht
Toponym
Toponym Groningen
Typus stad
Region Stad Groningen
Toponym
Toponym Kropswolde
Typus dorp
Region Gorecht
Toponym
Toponym Rottum
Typus klooster
Region Oosterambt
Stichwort
Stichwort heer (niet-geestelijke)
Attribut Groningen
Stichwort
Stichwort klooster
Attribut Rottum
Stichwort
Stichwort klooster
Attribut Aduard
Stichwort
Stichwort mark sterling
Stichwort
Stichwort verkoop
Stichwort
Stichwort waterweg