Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:gus0606 Datum:16. Juli 1356 Überlieferung:Original Fundstelle:Rep. 1 (Große Urkundensammlung), inv.nr. 0606

Die Witwe Mena in Langen schenkt dem Kloster daselbst Grundbesitz zu ihrem Seelenheil.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
Universis et singulis presencia visuris seu audituris, Hernadus, Rembodus et Hayko ecclesiarum nectores in Gherkiswere, Hlerlete et in Langhena, [*] salutem ac rei geste cognosccre veritatem. Quoniam memoria hominum labilis est et sepius ad delicta, nam omnia memorie commendare pocius exstat divinitatis quam humanitatis, igitur ne ea que fiunt in tempore simul labantur cum tempore, [*] solent in scriptis redigi et sic quodammodo perhennari. Hinc est, quod tenore presencium cupimus fore notum publice propalando, quod Mena vidua in Langhena constituta nostra in presencia, sana mente et corpore pie devotionis affectu fraternitatem habere desiderans in sacro collegio seu conventu sororum in Langhena ordinis Premonstratensis, eidem conventui sex graminata, scilicet quatuor graminata in Itistene[*] et duo cum prediis Wiardi Herana[*] libere assignavit[*] et donavit ac iam donat firmiter et in perpetuum, volens sibi prebendam talem facere in dicto loco sive ad vitam sive ad mortem, ecclesiasticam sepulturam ibidem eligendo. Cui presentibus nobis frater Hero prepositus eiusdem conventus fraternitatem concessit et iam concedit per stolam et librum, participando sibi ac communicando omnia opera bona que Domino concedente in toto ordine illo facta fuerint et facienda pro vivis et mortuis. In cuius rei geste testimonium sigilla nostra presentibus sunt appensa. Acta sunt hec anno Domini Mo CCCo quinquagesimo sexto, crastino[*] divisionis apostolorum.
Recto:
Rückseite:
Siegel:
x
x
Archiv NStA
Bestand Rep. 1 (Große Urkundensammlung)
Zugangsnummer R001
Inventarnr. 0606
Jahr 1356
Datumcode cDivApo
x
Abbildung 1
Abbildung 2
Kommentar Sicherheitsverfilmung
x
Abbildung 1
Abbildung 2
Kommentar Sicherheitsverfilmung
x
Kommentar 3 abhängende Siegel beschädigt erhalten.
x
Editionen Editie naar dit exemplaar: oub0078.