Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:dik018 Datum:10 jan. 1224 Überlieferung:Afschrift Fundstelle:Arch. Abdij Dikninge, inv.nr. 1, fol. 8v, reg. 18

Otto, bisschop van Traiectum, verbindt den tiend in Geten, behoorend tot zijn hof in Anlo, ten behoeve der abdij van Runa voor goederen door haar verbonden tegenover burgers van Groninghe.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
Otto, Dei gratia Trajectensis episcopus, universis Christi fidelibus presentes litteras inspec-turis salutem in Domino. Notum vobis facimus, quod nos pro negociis ecclesie nostre decimam in Geten, ad curtam nostram in Anlo pertinentem, dillecti(s) abbati et conventui de Runa pro quinquaginta marcis argenti, singulis marcis pro quinque libris et tribus unciis Gronensis monete persolvendis, obligavimus racione bonorum, que dicti abbas et conventus Ludolfo, Theoderico, Jacobo, Richardo, civibus de Groninghe, pro nobis obligarunt. Ut igitur hec convencio prefatis abbati et conventui usque ad solucionem pretaxate pecunie rata permaneat et inconvulsa, hanc cartam nostro et priorum nostrorum sigillis et testibus subscript's commu-nitam eis fecimus inpendi. Datum apud Volnho, anno gracie MCCXXIII, quarto Idus Januarii. Hujus autem rei testes sunt hii: Henricus, abbas in Stauria; Wicherus sancti Petri, Theodericus Daventriensis, Lodewicus sancti Salvatoris, prepositi; Wulframus sancti Salvatoris, Andreas sancte Marie Trajectensis, Antonius Daventriensis, decani; Amelungus sancti Salvatoris, Johannes scriptor sancti Petri, canonici Trajectenses; Rodolfus et Fredericus frater ejus de Kovordia , Johannes de Runa, Bernardus de Ese, Rodolfus et Menzo frater ejus de Pelge J), Egbertus de Groninge, Bertoldus de Steenwic, Bertoldus scultetus de Threnta, Fredericus Rading, Walterus frater ejus, Coenradus scultetus de Volnho, milites.
Recto:
x
x
Archiv Drents Archief
Bestand Arch. Abdij Dikninge
Zugangsnummer 440
Inventarnr. 1
Fol. Nr. fol. 8v
Regestnr. 18
Jahr 1224
Datumcode 4IduJan
x
Sprache Latijn
Schrift begin 15de eeuw
Abbildung 1
Negativ 3-Oc-39
x
Afschrift: osa018.
x
Material perkament
x
Editionen O0067