Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ass020 Datum:4 mei 1341 Überlieferung:Origineel Fundstelle:Arch. Abdij Assen, inv.nr. 8, reg. 20

Henricus, priester van Eelde, gezegd to Weste, verklaart zijn bezittingen, voorzover hij daarover niet nader beschikt, na te laten aan het convent in Assen; waartegenover dit hem opneemt in zijn broederschap en belooft hem desgewenst op te nemen.

Quelle Recto Rückseite Übersetzung Relationen Siegel Material Literatur Index N. B.
Ad noticiam universorum tam futurorum quam presentium cupio ego Henricus presbiter de Elede dictus to Westen pervenire quod ego constitutus in sanitate mentis
et corporis et de consilio maturo cupiens providere saluti anime mee contuli et eciam confero in hiis scriptis omnia bona mea tam mobilia quam immobilia
que me habere contingerit in morte mea conventui in Assen, sed quam diu vixero in hac vita retineo michi plenam facultatem disponendi et ordinandi
de bonis meis pro mee beneplacito voluntatis et eciam in morte mea prout michi placuerit faciendi testamentum. Sed quicquid michi superfuerit hoc ego con-
tuli et confero conventui supradicto ut me recipiant ad eorum confraternitatem et faciant pro anima mea sicut solent facere pro uno de eorum conventu
Et nos domina Iutta pronunc ex dei paciencia abbatissa praedicti conventus in Assen de consilio seniorum conventus nostri supradictum dominum Henricum recipimus
in dei nomine secundum modum supradictum ad confraternitatem nostram facientes ipsum participem omnium bonorum bonorum (sic) quae fuerit in conventu nostro tam in diebus quam
in noctibus et post mortem eius faciemus pro anime sue salute sicut pro uno de conventu. Praeterea si placuerit aliquando praedicto domino Henrico quod apud nos in Assen
vellet habere mansionem tenemur eadem de victualibus et vestimentis et de una speciali camera ubi ipse maneret in habitu seculari providere. In quorum
testimonium praesens scriptum sigillo conventus nostri in Assen una cum sigillo domini Henrici praedicti necnon sigillis domini Henrici curati in Elede et domini Iohannis
Swanekens curati ecclesie sancte Marie in Groninghe et Bertoldi Albringhe de Elede exstitit roboratum. Datum anno domini M CCC quadragesimo primo
feria sexta post festum Philippi .. Iacobi apostolorum.
Recto:
x
x
Archiv Drents Archief
Bestand Arch. Abdij Assen
Inventarnr. 8
Regestnr. 20
Jahr 1341
Datumcode VpPhiJac
x
Abbildung 1
Negativ 11-R5-31
x
Kommentar Met fragmenten der zegels van Henricus to Weste en Johannes Swanekens, pastoor van de Akerk, in groene en Bertoldus Albringhe van Elede in (bruingele ?) was. De twee andere zegels (van het convent en Henricus, pastoor van Eelde) zijn verloren.
x
Material perkament
Abmessung (mm) 110/370
x
Editionen OGD, nr. 363
x
Person
Name Jutte
Buchstäblich domina Jutta
N. B. abdis van Assen
Person
Name Henricus
Buchstäblich dominus Henricus
N. B. pastoor van Eelde
Person
Name Bartolt Abbringe van Eelde
Buchstäblich Bertoldus Albringhe de Elede
Person
Name Johannes Swanekens
Buchstäblich dominus Johannes Swanekens
N. B. pastoor van de Akerk te Groningen
Person
Name Henricus te Westen
Buchstäblich Henricus presbiter de Elede dictus to Westen
N. B. priester te Eelde
Toponym
Toponym Akerk (Groningen)
Typus kerk
Region Stad Groningen
Toponym
Toponym Assen
Typus klooster
Region Rolderdingspel
Toponym
Toponym Eelde
Typus dorp
Region Noordenveld
Toponym
Toponym Groningen
Typus stad
Region Stad Groningen
Stichwort
Stichwort abdis (kloosteroverste)
Attribut Assen
Stichwort
Stichwort bewoner
Attribut Assen
Stichwort
Stichwort klooster
Attribut Assen
Stichwort
Stichwort memorie
Stichwort
Stichwort pastoor
Attribut Eelde
Stichwort
Stichwort pastoor
Attribut Groningen, Akerk
Stichwort
Stichwort priester
Attribut Eelde
Stichwort
Stichwort testament (dispositie)