Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub1797a Datum:Lateran, 800 Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, II, S. 752, nr. 1797

Privilegium von Karl dem Großen

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Carolus[*] divina favente clementia Romanorum imperator[*] Francorumque[*] rex et semper augustus, omnibus tam praesentibus[*] quam futuris in perpetuum salutem et pacem.[*] Ne ea, quae aguntur in tempore simul labantur cum tempore, poni solent in dictiones[*] testium (et) scripturae memoria perennari.[*] Eapropter ad oblivionis confusionem evitandam universorum notitiae cupimus declarare, [*] quod cum[*] Liudtgerus[*] dux Saxoniae, ducatum suum iure feudali teneret ab imperio nec hoc cognoscere[*] curaret et tributum de suo ducatu a caesare augusto statutum, quod a praedecessoribus suis consuetum fuit, singulis annis praedecessoribus nostris exhiberi, nobis dare contemneret, et modis omnibus se imperio et nobis per suam superbiam contumaciter opponeret, [*] et se in praeiudicium ac[*] gravamen imperii pro rege gereret, seque[*] regem Saxoniae vocari praecepisset, [*] nos tandem huiusmodi suam superbiam et iniuriam dicto imperio et nobis ab ipso saepius illatam, diutius sustinere et dissimulare nolentes, invocato Frisonum Orientalium et Occidentalium auxilio quos viros strenuos, agiles et mirae audaciae, sicut nobis quibusdam referentibus intelleximus, [*] quibus etiam idem dux multa inferebat gravamina eo, quod eosdem suae vellet subiicere potestati, cum tamen se[*] viriliter defendendo ei resisterent, [*] maxime gavisi sunt ex[*] eo, quod auxilium eorum invocare dignabamur, nobis per suos[*] nuncios sposponderunt, ac[*] certos et securos[*] reddiderunt, quod parati esse deberent in nostrum venire subsidium. Et quod ad obtinendum honorem imperii et nostrum suam vitam vellent exponere, sicque[*] iam dicti Frisones sine mora et[*] dispendio se ad ineundum prelium contra dictum Liudtgerum[*] ducem et exercitus[*] suos praeparaverunt et termino statuto[*] ad invadendum ipsum et terram suam, cum maxima[*] multitudine Frisonum ducatum Saxoniae in manu forti intrantes, viriliter et crudeliter cum praedicto duce et exercitu suo dimicantes, ipsum et exercitum suum iam dictum evicerunt[*] et eum una[*] cum melioribus sui ducatus captivaverunt[*] quos funibus connexis[*] nobis vinctos[*] tradiderunt. Qui de huiusmodi victoria nobis obtenta maxime exultantes cum gaudio ad propria remeaverunt. Item cum advenae Romani mandatis nostris obedire contemnerent et quaedam iura in praeiudicium imperii et gravamen nostrum sibi usurparent et nos auxilium fidelium imperii ad resistendum eorum iniuriis invocassemus, et cum[*] hoc Frisones praedicti intellexissent, non vocati a nobis, de suo libero arbitrio et voluntate spontanea, cum multitudine copiosa Frisonum[*] in subsidium nostrum venerunt, et cum exercitu nostro Romam perrexerunt et cum urbi Romanae appropinquare coepissent, mox ab exercitu nostro se separantes in Romanes, qui cum[*] per suam superbiam exercitui nostro occurrerent, [*] potenti virtute in ipsos irruentes, quam plurimis[*] ex utraque parte interfectis, eosdem evicerunt, [*] et per[*] nobiles Romanes quos caeperant, nobis Romam [*] subiugarunt Nos itaque considerata eorum probitate et audacia. Attendentes etiam fidele obsequium eorum, [*] quod imperio et nobis exhibuerunt, de consueta regiae maiestatis benignitate ipsis gratiam volentes facere specialem, de[*] consilio nostrorum fidelium, accedente[*] consensu principum imperii, tributum a caesare augusto statutum, videlicet viginti libras auri, quas nobis et praedecessoribus nostris singulis annis[*] exhibere consueverant, [*] remisimus, ita, quod neque nos neque successores nostri illud ab ipsis vel eorum haeredibus de caetero requiremus vel aliquas exactiones in ipsos faciemus. Praeterea authoritate regia indulsimus eisdem, ut cum omni prole sua nata vel nascitura in perpetuum liberi permaneant et a servitute proprietaria penitus absoluti. Statuimus[*] etiam, ne quis eis dominetur nisi sit ex eorum bona voluntate et consensu. Et ne tamen iudicibus carere videantur, statuimus, [*] et ex suis eligant consules quotquot sibi viderint expedire, qui in causis saecularibus, de quibus ipsis quaestio mota[*] fuerit, iudices[*] existant. Statuimus, [*] ut iidem consules singulis annis secundum consuetudinem Romanorum[*] eligant personam idoneam et discretam, sub cuius regimine, dominio et potestate Frisia tota sit constituta et subiecta, cui in omnibus et per omnia tanquam suo vero[*] domino infra terminum sibi ab ipsis deputatum teneantur obedire, quae persona potestas Frisiae sic[*] debet appellari. Item statuimus, ut st quis ex ipsis substantiam habens militarem, militare[*] voluerit, dictus postestas sibi gladium suum circumcingat et dato eidem, sicut consuetudinis est, manu sua colapho, sic militem faciat[*] et eidem firmiter iniungendo praecipiat, [*] ut deinceps more militum regni Franciae armatus incedat, eo quod consideravimus, si praedicti Frisones militaverint secundum staturam corporum et formam eis[*] praecipue a Deo et natura datam cunctos in orbe terrarum milites sua fortitudine et audacia, [*] dummodo, ut praedictum est, sint armati, praecellent et praevalebunt.[*] Qui scutum suae militiae a dicto potestate recipere debent, in quo corona imperialis, in signum suae[*] libertatis a nobis concessae, debet esse depicta. Et statuimus, ut Frisones militare volentes quicunque etiam alii substantiam habentes, sint[*] usque ad summitatem aurium circumtonsi, st facere voluerint, ut per hoc etiam suam valeant ostendere libertatem ipsis, ut dictum est, a nobis esse[*] collatam. Quod si quis hanc eorum libertatem ali quo ausu temerario infringere voluerit vel violare praesumpserit, secundum sententiam, quam annuentibus principibus imperii tulimus, tam ipsi, quam sui coadiutores sint proscripti, et a consortio fidelium[*] exclusi, et praecipimus[*] authoritate regia, eosdem tanquam proscriptos[*] adversarios imperii ab omnibus evitari. Et si quis eisdem ad praeliandum contra dictos Frisones astiterit, vel adiutorium praestiterit, eandem poenam et offensam imperii se noverit incurisse. Et auctoritate praemissa statuimus, quod si eisdem aliquo casu contingente in ipsorum vita vel bonis aliquod damnum a dictis Frisonibus vel ab[*] aliquo alio fuerit illatum, nec successores nostri nec[*] alii iudices saeculares ad alicuius instantiam ex hoc eisdern aliquam exhibeant iustitiam, cum potius, tanquam proscripti imperii, sint severius puniendi. Quam sententiam sic dictam a nobis esse collatam[*] authoritate praedicta praecipimus et statuimus ratam haberi, firmam et stabilem et in perpetuum observari, et tenore praesentium protestamur nos[*] a sanctissimo patre nostro papa Gregorio[*] obtinuisse. Quod si praedicti Frisones de huiusmodi gravamine ipsis a praefatis malefactoribus illato quaerimoniam deposuerint, tam ipse dominus papa iam dictus, [*] quam sui successores, ostenso ipsis suae libertatis privilegio praesenti eosdem excommunicabunt, et denunciari facient exeommunicatos. Et nihilominus terram eorum, specialiter illorum, qui saeculares habuerint dignitates, ponent sub interdicto; quae sententia excommunicationis et interdicti nullatenus relaxari potent, nisi per mandatum summi pontificis speciale. Et ut hoc laudabile factum nostrum robur in perpetuum obtineat et firmitatem[*] nec a nobis neque a successoribus nostris, seu a quocunque alio[*] aliquatenus infringi possit vel in dubium revocari et ut etiam dicti Frisones nobis dilecti memorati[*] tali in perpetuum gaudere possint[*] privilegio, [*] praesentem paginam exinde conscribi et bullae nostrae aureae munimine in testimonium[*] fecimus roborari. Huius igitur facti nostri testes sunt Wenselaus[*] rex Bohemiae, Verghardus dux Bavariae, Lupoldus dux Maraviensis; Henricus dux Austriae, Otto dux Sweviae, Conradus marchio Missenensis, Herbodus landtgravius Thuringae et alii quam plures viri probi et honesti.[*] Actum et datum Lateranis, anno dominicae incarnationis Do CCCo, [*] in[*] indictione sexta, [*] anno regni nostri secundo.
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, II
Fol.nr. S. 752
Nr 1797
Inventaris
Jaar 800
x
x
Materiaal papier