Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub1797 Datum:Leeuwarden, 30. März 1479 Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, II, S. 750, nr. 1797

Kaiser Friedrich III. bestätigt den Friesen das ihnen von Karl dem Großen verliehene Privilegium.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
In nomine sanctae et individuae Trinitatis foeliciter. Amen. Fredericus Dei gratia Romanorum imperator semper augustus etc. ad perpetuam rei memoriam notum facimus tenore praesentiutn universis. Etsi mansuetudo regalis fastigii cunctis suae ditioni subiectis, quibus largitore omnium disponente noscitur dominari, ad procuranda commoda et gratias concedendas videatur obnoxia, advertens utiliter suis applicari thesauris, quod ad subditorum vota liberaliter erogatur, illos tamen attentius consuete benignitatis favore prosequitur, et specialibus donis gra.- tiarum magnificat, quos approbate fidelitatis constantia, et actuum experimentalis ostensio claris virtutum indiciis clarius recommendant[*], ut sic ad continuanda sedulitatis obsequia tanto valeant fortius animari, quanto se a regali celsitudine uberioribus gratiis agnoverint[*] insigniri et proinde resumptis viribus sub gratioso principe non immerito gaudeant militare; sane honorandorum nobis dilectorum universorum incolarum et inhabitantium partium Frisiae de Ostergo et Westergo, septem Silvarum, de Stalingwerff et Schotterlandt et insularum eisdem partibus adhaerentium infra terminos Stavariae et Gerichtsbrugge degentium, de Vrye Vriesen vulgariter nuncupatorum, nostrorum et imperii sacri fidelium nostre maiestati nuper oblata petitio continebat, quatenus ipsis et singulis terris et districtibus Frisie[*] gratias, libertates, immunitates, franchesias, iura municipalia, laudabiles consuetudines et observantias, privilegia et literas, a recolende mernorie divis praedecessoribus[*], nostris lass imperatoribus quam regibus Romanis et praecique privilegia et literas a sancte memorie Carolo Magno dudum datas atque indultas, innovare, approbare et confirmare atque de novo de verbo ad verbum praesentibus nostris innovationum, approbationum, ratificationum ac confirmationum literis inserere ac infrascriptas gratias de novo concedere de regali nostra clementia dignaremur. Nos igitur predictorum incolarum et inhabitantium, magne devotionis constantia et singularis fidel puritate, quas ipsorum progenitores ac ipsi ad nos ad imperium habuisse et habere nosceuntur diligenter inspectis, eorum vota libenter admittimus, et porrectas nobis supplicationes gratiosius exaudimus animo deliberato, maturoque principum, comitum, nobilium et fidelium nostrorum accedente consilio, ipsis ac terris et districtibus supradictis, universas et singulas gratias, libertates, immunitates, franchesias, iura, privilegia et literas, quas et que a supradictis nostris in imperio predecessoribus Romanorum imperatoribus et regibus et -precipue ab ipso divae recordationis Carolo Magno concessa seu concessas, quorum seu quarum tenor sequitur, et est talis: [---]

[VOLGT oub1797a]

[---] Haec ipsa privilegia dudum a divo praedecessore nostro Wilhelmo Romanorum rege confirmata et innovata nos etiam cum omnibus et singulis gratiis, libertatibus, immunitatibus, franchesiis, iuribus ac privilegiis et literis, quas et quae a supradictis nostris praedecessoribus Romanis imperatoribus et regibus obtinuisse noscuntur; nec non eorum municipalia iura, laudabiles consuetudines et observantias, praescripta et praescriptas, innovavimus, ratificavimus et confirmavimus et de novo concessimus, ac innovamus, approbamus, ratificamus et de novo concedimus, auctoritateque Romana imperiali et ex certa nostra scientia tenore praesentium confirmamus. Et ut erga prefatos incolas et inhabitantes celsitudo regalis clarius elucescat, ipsos onmes et singulos una cum eorum uxoribus, pueris[*] et familia, ac utriusque sexus personis et bonis singulis, nec non omnes et singulas terras et districtus Orientalis et Occidentalis Frisie violenter, iniuste, ac temere abstractos et abstractas, [*] et[*] alienatos et alienatas, ad nos et imperium predictum auctoritate et scientia predictis[*] revocavimus, et presentibus revocamus, ac ipsos, ipsas, et ipsa, in nostram et sacri imperii protectionem, tuitionem, et salvagardiam recepimus, et harum vigore recipimus specialem, volentes, decernentes, ac presente[*] perpetuo valituro sanxientes edicto, quod prefate Frisonum terre et districtus, ac universi incole et inhabitantes ipsorum presentes et futuri, scilicet mares et foemine, iuvenes et adulti, ex nunc in antea omnibus iuribus et honoribus, libertatibus, gratiis, (et) consuetudinibus, quibus hactenus freti sunt et quibus ceteri fideles et[*] zelatores imperii fruuntur et utuntur, perpetuis in antea temporibus gaudere debeant et potiri, et quod duntaxat ad nos atque nostros in imperio successores, Romanorum[*] imperatores et reges, et nullum alium respectum habere, nec deinceps in parte vel in toto, per nos vel successores nostros[*] huiusmodi ab ipso Romano imperio dividi, scindi, abstrahi, vendi, dari, impignorari, seu aliquatenus alienari debeant, sive possint, quodque singule divisiones, abstractiones, donationes, venditiones, impignorationes et alienationes predictarum terrarum, in parte vel in toto, temere, iniuste seu violenter, per quoscunque, quovis ingenio, colore, seu modo quesitis facte nullam habeant vel[*] obtineant roboris firmitatem, et nihilominus ad abundantioris cautele presidium, et ut prefatis Frisonibus securius caveatur de Romane regie potestatis plenitudine, ac de certa nostra scientia declaramus, quod omnes et singule divisiones, scissure, abstractiones, venditiones, donationes, impignorationes, et alienationes premisse, nec non promissiones, iuramenta, et litere per prefatos incolas et inhabitantes eorumque predecessores desuper facte, date, ac prestite seu prestita ac etiam quecunque[*] lige et colligantie seu foedera inter et per eos concepte, iurate seu firmate, quovismodo, ac quevis inde secuta, et ab iis dependentia, emergentia, et connexa nullius sint et esse debeant roboris vel momenti. Nam eas[*] cum de facto processerint, [*] et de iure non subsistant, de plenitudine et scientia predictis revocamus, [*] cassamus, irritamus, ac virtute presentium penitus annullamus, restituentes prefatos Frisones atque terras antedictas coniunctim ac[*] divisim in integrum et in libertates ipsis debitas atque pristinas, nec non iura, hereditates, honores, bona, ac laudabiles consuetudines, quibus freti sunt, antequam predicte alienationes, divisiones, abstractiones fierent et scissure. Preterea dictorum[*] incolarum et inhabitantium nostrorum fidelium defectibus, damnis et pressuris, quibus iam plurimis annis per vicinos hostes graviter sunt afflicti, et ab imperio tracti divisique, cupientes[*] occurrere, ad hoc, ut deinceps affectuosius nos et imperium honorare et[*], diligere, et sub nostri et imperii potentatus umbraculo consolatorie[*] possint et debeant respirare, volumus et hoc edicto perpetuo valituro statuimus, disponimus, et predictis authoritate et scientia ordinamus, quod iidem incole et inhabitantes nulle unquam futuro tempore ad serviendum nobis vel successoribus nostris antedictis extra terras prefatas ac earum fines sive limites, nec non ad dandum vel solvendum pro quibuscunque causis, negotiis, impositionibus, petitionibus, seu aliis quibuscunque viis sive modis, excogitatis aut[*] excogitandis, aliquas steuras, subsidia, precarias, vel alias quascunque impositiones sive petitiones, preter infrascriptum tributum[*] aliquatenus sint astricti, his nisi casibus forsitan requirentibus; quod aliquis sive[*] aliqui ex prefatis incolis seu inhabitantibus rebellionis spiritu seducti, nobis aut nostris in imperio successoribus se, quod absit, opponere vel inobedientes esse presumerent, ex tunc ceteri incole inhabitantesque predicti tota ipsorum potentia nobis et eisdem successoribus astare, et iuxta Frisonica ipsorum iura servire debebunt et tenentur[*], donec huiusmodi oppositores inobedientesque depositis rebellionis[*] spiritibus ad nostram et imperii veram obedientiam reducantur, ac imperialem seu regalem clementiam meruerint humiliter obtinere. Quodque[*] nos vel successores nostros antedictos pro dictarum[*] terrarum sive districtuum conservatione utilitateque, tantos labores et tantas expensas sufficere[*] contingeret, quod incole et inhabitantes predicti propria, spontanen, atque libera ipsorum voluntate, nobis vel eisdem successoribus nostris in recompensam laborum et expensarum huiusmodi aliquid facere velint liberaliter et donare. Et quia iustum et aequum arbitramur existere consuetudinum iuriumque municipalium rigores[*] dispensatione provida clementique sic moderari, quod delinquentium progenitorum sive consanguineorum poena in innocentes non transeat, idcirco volumus et prefatis incolis inhabitantibusque concedimus et expresse largimur, ne delictum vel delicta singularis aut singularium personarum, in generale damnum progenitorum, consanguineorum seu amicorum, aut alterius cuiuscunque innocentis hominis, propter delinquentes debeat retorqueri, sed quod ille vel illi soli, qui delictum vel delicta perpetrant, iudicentur et[*] pro delictis huiusmodi secundum Frisonica iura consuetudinesve realiter ac personaliter puniantur. Denique ut memoratis incolis et inhabitantibus in eorum desideriis nostre liberalitatis beneficia gratiosius ostendamus, ipsis hanc specialem gratiam pro nobis et successoribus nostris antedictis duximus faciendam, quod ipsos prefatasque terras et districtus cum eorum pertinentiis, coniunctim vel divisim nec non infrascriptum tributum[*] nunquam alicui vel aliquibus obligabimus, impignorabimus, dabimus, aut ab imperio alienabimus quoquo mode. Quodque eisdem incolis et inhabitantibus aliquem principem spiritualem vel secularem, comitem, baronem, [*] nobilem, militem, militarem, civem, vel plebeum, aut aliquam aliam personam, cuiuscunque conditionis existat, quocunque casu emergente in gubernatorem sive rectorem non constituemus, aut prefatis[*] terris et districtibus preficiemus, sed quod per eorum grietmannos, iudices et officiales iuxta ipsorum consuetudines et ritus hactenus servatos regantur, plenam ipsis tribuimus facultatem. Denique ut memoratis incolis et inhabitantibus in eorum desideriis nostrae libertatis beneficia gratiosius ostendamus, ipsis hanc specialem gratiam pro nobis et successoribus nostris antedictis duximus faciendam, quod in eisdem nullas exactiones, impositiones nec theolonia in terris, fluminibus et mari in eorum praeiudicium constituemus aut constitui permittemus, hoc nostro perpetuum valituro mandantes edicto singulis terrarum principibus tam spiritualibus, quam saecularibus, civitatibus et oppidis, ne in praescriptorum Frisonum praeiudicium quaevis theolonia de novo imposant et quae in praeiudicium et contra eorum libertates sunt imposita, relaxent atque deponant; et specialiter mandamus et praecipimus schultetis, burgimagistris, iudicibus, officiariis ac civibus oppidi Campensis et Daventriensis, ne de caetero ab ipsis Frisonibus aut rebus ipsorum aliqua paedagia, guidagia aut theolonia exigant aut quovis invento colore extorqueant ab eisdem; atque ut memorati Frisones sub nostrae celsitudinis valeant alis securius laetari singulis terrarum principibus et gubernatoribus Romano imperio subiectis, authoritate nostra caesarea praecipiendo mandamus, ut eosdem in suis libertatibus, iuribus ac privilegiis tueantur atque defendant et praecipue a praedicto[*] filio nostro Maximiliano duce Austriae et comite Hollandiae praesentibus edictis requisivimus ac impetravimus ut ab omnibus subiectionibus, ligis ac iuramentis, pridem in praeiudicium libertatis ac privilegiorum comitibus Hollandiae praestitis eosdem Frisones solvat atque dimittat, desideratas quitantias ac certificationes desuper tradat, certosque reddat in futurum, quod ab omni metu comitum Hollandiae vivere poterint securi et per nostram clementiam perpetua pace et[*] libertate gaudere, nulli ergo omnino ...
Nos igitur Maximilianus dux Austriae, Burgundiae etc. comes Hollandiae de certa[*] scientia et consensu illustrissimae ducissae ac comitissae nostrae Mariae, fidelium nostrorum et praecipue nobilium ac maiorum Hollandiae, communicato consilio secundum formam praescriptarum litterarum a serenissimo patre nostro dictis Frisonibus concessarum, ipsos ab omnibus huiusmodi iuramentis promissionibus ac ligis ac omnibus subiectionibus comitibus Hollandiae praestitis liberos esse ac fore, nunc et in perpetuum declaramus volentes quod tamen ad imperium iuxta suorum formam privilegiorum debeant habere respectum. Atque ut memorati Frisones de clementia gloriosissimi genitoris copiosius gaudeant, et ab omni fiant metu comitum Hollandiae in perpetuum securi, ipsos et eorum posteros tanquam fideles subditos Romani imperii in nostram et successorum nostrorum specialem gratiam et protectionem suscipiemus et praesentibus litteris suscipimus pro nobis et successoribus nostris, concedentes eisdem, quod in omnibus et singulis locis nostro dominio subiectis secure, pacifice ac libere valeant conversari et quod nullis unquam theoloniis impositis aut imponendis in futurum debeant praegravari, sed iuxta formam literarum imperialium paternis laeti parebimus imperiis, ratum habentes, quaecumque sua celsitudo dictis Frisonibus ratificare, confirmare, innovare et de novo dare decreverit, nullis unquam temporibus futuris erimus nos aut nostri successores contraventuri[*] In quorum omnium fidem et testimonium nos Maximilianus dux et comes memoratus de certa scientia et consensu illustrissimae ducissae ac comitissae nostrae Mariae, de consilio nobilium nostrorum ac maiorum Hollandiae, sigillum maiestatis nostrae iuxta bullam auream gloriosissimi patris nostri praesentibus privilegiorum, quitantiarum ac certificationum literis appendimus. Infra idem[*] haec verba erant scripta: Ego Arnoldus von[*] Le, legum doctor, comes palatii Lateranensis, consiliarius et orator imperialis maiestatis fateor et recognosco tenore praesentium, me spontanee obligasse venerabilibus et honorabilibus praelatis, nobilibus et egregiis capitaneis, honorabilibus et circumspectis oldermannis, potestatibus, grietmannis, iudicibus, scabinis, consulibus, proconsulibus, oppidis et incolis, sive civitatibus universis, nobilis et insignis terrae Frisiae Ostergo et Westergo et eorum adhaerentibus liberis sacri Romani imperii ad obtinendum, impetrandum et expediendum ac reportandum et disponendum ad manus eorum fideliter a serenissimo et invictissimo principe et domino, domino Friderico, Romanorum imperatore semper augusto, Ungariae, Dalmatiae, Croatiae rege, Austriae, Styriae, Carinthiae, Carniole duce etc. domino nostro gratiosissimo, confirmationem, innovationem et suppletionem privilegiorum suorum, videlicet divae memoriae Caroli Magni imperatoris et Wilhelmi regis Romanorum nec non quitantiarum ab illustrissimo domino duce Maximiliano, duce Austriae, Brabantiae, Burgundiae et Hollandiae comitis et suae conthoralis, nec non libertati a theoloniis secunduna modum et formam suprascriptis mihi ab eisdem traditis, et cum sigillis, prout inibi continetur, effectualiter, et secundum promissionem meam eis factam ac meliorationem ac omnem possibilitatem meam et tali diligentia, qualem pro me ipso et omnibus amicis meis et eorum salute facerem, sine omni dolo et fraude, quae promisi et promitto bona fide, teste manu propria et sigillo mei palatinatus. Datum in Leuwerdia, anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo nono, feria tertia post dominicam Judice.
A. van Le, doctor, manu propria.
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, II
Fol.nr. S. 750
Nr 1797
Olim a. Emden. Rathsarchiv. Urk. 1. Ein schön geschriebenes Heft auf Perg., welches folgende in Erledigung des Reichshofrathsbeschlusses vom 13. Okt. 1497 auf speziellen Wunsch der Ostfriesischen Ritterschaft, Städte, Landstände und der Stadt Emden angefertigte Abschriften enthält: 1. Privileg Sigismund's vom 30. September 1417 (vergl. Urk.-Buch. Nr. 254). 2. Privileg Maximilian's für Emden vom 4. November 1494 (vergl. Urk.-Buch. Nr. 1414) und 3. die hier folgende vidim. Abschrift des Arnold v. Le von dem Transsumpte der Urk. Karls des Grossen durch Kaiser Friedrich, v. J. 1479. — Alle drei Stücke kopirt und beglaubigt und durch das kaiserliche Siegel bekräftigt, von Joannes Henricus Fehlin, Prag, d. 22. Sept. 1498. b. Emden. Rathsarchiv. Urk. 1d. 'Nos cancellarius et consiliarii ducatus Geldriae et comitatus Zutphaniae attestamur presentium tenore, nos in archivis praedicti ducatus et comitatus invenisse exemplum confirmationis privilegiorum, immunitatum, libertatum et consuetudinum ab incolis et inhabitantibus partium Frisiae de Oistergo et Westergo, septem Silvarum, de Salinckwerff et Schotterlandt cutn insulis iisdem partibus adherentibus a Frederico imperatore impetratae et obtentae, cuius tenor de verbo ad verbum subiicitur.' Es folgt nun der nachstehende Text und dann die Beglaubigung der Abschrift durch den cancellarius et consilarii, welche sagen, sie hätten die noch mit Siegelresten versehene Urk. gesehen und danach ihren graphearius beauftragt, dieselbe zu kopiren. Guilhelmus Sluyssken, graphearius dicti consilii, unterschreibt dann die Urk. und besiegelt sie mit dem sigillum consilii. Actum Arnhemiae, XVI. mensis Junii, anno post incarnationem Christi millesimo quingentesimo nonagesimo quinto. Das Siegel an roth-weiss-goldenen Schnüren ist gut erhalten. c. Emden. Rathsarchiv. Urk. 1e. Die durch Notare beglaubigte Abschrift der nachstehenden Urk. — Ego Hero Gerlacus caesareae maiestatis auctoritate notarius publicus u s. w. Actum Embdae, anno Domini millesimo quingentesimo nonagesimo octavo, ipsis Idibus Aprilis (13. April). — Joannes a Peussum imp. auctor. not. publ. attestor. — Ego Hiddo van Jendleth apost. et imp. auct. not. attestor. d. Das Privilegium Karls des Grossen, zuletzt gedruckt bei von Richthofen, Friesische Rechtsquellen, S. 351. Gedr. v. Schwarzenberg I., S. 682.
Jaar 1479
Datumcode MpJudica
x
x
Materiaal papier
x
Edities E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch II (Emden 1881), nr. 1797