Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub1693 Datum:13. Dez. 1376 Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, II, S. 655, nr. 1693

Die Häuptlinge Ocko tom Brok, Haro von Faldern und Folkmar von Osterhusen nehmen die in der Margarethenkapelle zu Dykhusen eingesetzten Nonnen von Reide in ihren Schutz.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Cum divina providencia potissimum ut arbitramur hanc ob caussam non militari gladio succingi disposuerit ac in sua eternali previsione ordinaverit, ut pupillos et orphanos necnon loca sacra divino cultui dedicata protegamus, eosdem cum singulis attinentiis mucrone nostro iniuriatoribus ab omnibus viriliter defensando, sciant igitur cuncti christicoli, quod nos Ocko Kenisna, capitalis in Brocmannia, Haro Ayldysna, capitalis in Falerna, ac Folcmarus, capitaneus in Asterhusen, in nostram defensionem et protectionem recepimus et presentibus recipimus[*] omnia bona capelle sancte Margarete in Dichusen, data et assignata religiosis personis et devotis sororibus in Reyda per omne et singulos habentes ius patronatus vel quorum progenitores ab olim quitquam iuris habuerunt in dicta capella sancte Margarete et bonis illius sive mobilibus sive inmobilibus, cum insinuacione, quod omnia bona ad sorores pertinencia defensare volumus sicuti vitam nostram et bona nostra personalia pro omnibus et singulis in partibus Frisie constitutis, rogantes omnes et singulos terre Emisgonie, ut dictas sorores in suis negociis et factis efficaciter promoveatis et constanter nec eisdem aliquod impedimentum faciatis vel fieri procuretis quovismodo. Hoc volumus in omnibus possibilibus deservire. Valeatis. Datum nostris sub sigillis anno Domini Mo CCCo LXXVIo, [*] in die beate Lucie virginis et martyris gloriose.
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, II
Fol.nr. S. 655
Nr 1693
Olim Dykhuser Kopiar
Jaar 1376
Datumcode Lucie
x
x
Materiaal papier
x
Edities E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch II (Emden 1881), nr. 1693