Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0733 Datum:10., 13. Juli 1458, 22. Aug. 1474 Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 636, nr. 733

Aufzeichnungen zum Kloster Langen.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
(Kl. Langen.) Anno salutis nostre Mo quadringentesimo LVIIIo, ipso die sanctorum septem fratrum (Juli 10.), dominus Fredericus propter malum regimen monastice discipline per venerabilem patrem Tymmanum, Floridi Orti prelatum, fuit depositus. Et in die sancte Margarite (Juli 13.) eiusdem anni elegerunt dominum Nicolaum de Calkar, priorem in Ezens, ordinis canonicorum regularium. Qui etiam resignavit preposituram suam anno salutis nostre millesimo quadringentesimo septuagesimo quarto, in octava sanctissime assumptionis gloriose virginis Marie (August 22), et sic sedecim annis et uns mense et tredecim diebus prefuit, et tandem rediens ad suum proprium monasterium antedictum in Ezens suum pristinum habitum induendo.
Qui licet in se vir bonus erat, tamen suo tempore regimen monastice discipline multum claudicavit et conventui nostro inutilis fuit, quod predia non modica vendidit, videlicet 13 graminata in hamrika Wivulsum, que Gayke to Wivulsum emit, et 6 graminata in limitibus Wivelsum, que Ocko Hayena comparavit; adhuc octo graminata ibidem, que Tyard per pecuniam acquisivit. Et non pauca predia, videlicet 28 graminata extra limites sunt posita circa Lend versus willam Loghen aggeribus mutatis, anno Domini millesirno quadringentesimo sexagesimo. Item adhuc in limitibus Hlertensibus 6 et 10 graminata alienavit, quorum sex graminata habet iam conventus sancti Benedicti in Norden et 10 possident filii Ubbodi to Hlert. Etiam suo tempore, non tamen culpa, alluvione importunarum aquarum perierunt 30 sex graminata in terminis Hlert sita, aggeribus secundarie mutatis, anno Domini millesimo quadringentesimo sexagesimo quarto. Propter hec et alia edificia nostri conventus sunt ruinosa et non diu permansura. In nullo tamen plus obfuit, quam quod conversos plurimos investivit ac acceptavit. Posteri ergo videant, ne simile quid faciant, cum nichil est periculosius et conventui damnosius sive scandalosius, quam conversos aut similes monialium acceptare in monasteriis. Quod probant aliorum pericula et cotidiana, ubi eorum multi sunt, exempla. Item undecim graminata in districtu Hlert sub reempcionis tytulo vendidit venerabili viro Reymet, civi in Hlert, que religiosus dominus Sebastianus, post eum prepositus, emit anno Domini millesimo quadringentesimo septuagesimo octavo; ipso die sancti Gregorii doctoris egregii. Item drie grase aput aggerem sita, que usui nostro sunt substracta (sic) anno Domini MCCCC nonagesimo nono.
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol.nr. S. 636
Nr 733
Olim Msc. A. 88. Fol. 43'. Gedr. Zeitsch. des histor. Vereins für Niedersachsen 1862. S. 269.
Jaar 1458
Datumcode Margar
x
x
Materiaal papier
x
Edities E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 733