Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0588 Datum:Filsum, 8 Dez. 1447 Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 514, nr. 588

Testament des Pfarrers Sibrand zu Filsum.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
In nomine Domini. Amen. Anno incarnacionis Domini millesimo CCCCoXLVII, die vero mensis Decembris octava, indictione undecima, [*] pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Nycolay Divina providencia pape quinti, anno eius primo, in mei Alrici prepositi in Harzele[*] et testium infrascriptorum presencia constitutus personaliter discretus et honorabilis vir dominus Sybrandus in Phylzum[*] curatus, licet corpore infirmus, mente tamen compos et integer, diem extreme messionis precavens, sciens, quod non dabuntur pro redemptione munera plurima sed sola iusticia liberabit a morte eterna, etiam nil certius morte et eius hora nil incercius, computavit igitur de legatis mutuatis de reliquiis, pro quibus sibi legata mutuavit, et hec omnia voluit haberi pro ultima voluntate et legitimo grato et rato testamento, ita quod nemo deberet spernere et superordinare. In primis duos agros de Memminghenherde bii Deyaberch pro iure ecclesie et servicio deservito. Item van Lyuwerdisnaherde 1 blok[*] by der Wersterns;[*] item 1 ghara[*] by der Westernisse wey; item unam[*] ghara inna Dyapaheerna, de Lyuwerdisnanherde; item unum bloc bii Deyaberch van Lyuwerdisnaherde; item Skerphe Nyubberth bii Deyaberch van Aylard Buttingha[*] de exequiis vel iure exequiarum; item unum agrum super Asterkompe, de olde Fosse Boyng oem gaeff pro suffragiis mortuoram suorum; item unum thrymelinge[*] circa dyke, quem sibi dedit Tateke Onnen de suffragiis mortuorum sibi de iure competentibus et de exequiis in pestilencia; item computaciones inter dominum Sybrandum et Syammonem Boyen sunt complanate et quitate; item unam virgam[*] super Memmennawerde de exequiis Sybot Krans et sibi attinentium, quam sibi dedit mater ipsius Sybot Fossa; item unum thrymelinge circa Habbeka siil, pro quo dedit anum alium thrymelinge super Haga gharen; item unum tyuchen in Dyapa horna van Lyuwerd Renerdisna herde de omnibus exequiis; item unum antiquum deymet pratorum circa occidentalem partem der Hemeldra de exequiis Hymbe Memmingha et Meminen filii eius et dedit sancto Paulo pro altero deymet unum aliud ynna Reskacampe; item 2 nyubbeke de Hayone Memmena pro 5 portionibus et eciam per totum annum; item dedit sancto Paulo duos agros super Kortecompe pro aliis duobus et tercia parte, quam habuit in agris; item de parvo Foka et Fossa Wyddengha emebat unum pratum vel fenne circa Cyppadyck vor 24 kore guldene probate monete in auro prompte persolute; item Tete, Syamma Boyona mater, legat super Nordhersti[*] circa Lyubba Blesingha super Kurca nyubberka[*] unum block, de quo dedit sancto Paulo tantum super Tystele bloken, quod ad ultimum potest esse contentus; item legavit filius Hemonis unam virgam ad Stalbregghe;[*] item Elver legavit unum agrum circa Faenka et pro duobus illis acceperunt reliquie 3 agros, 1 super Kortecompe, quem legavit Hymbana Onkan; item in Ymo Nortborghen 1, quem[*] legavit Elzo pro Syammen; item 1 in Wydergeerden, quem[*] legavit Renebod Fossenna, et dimidietas istorum attinebat domino Sybrando; item unum totum axsla tusche Wya Heringha unde Gherolt Ysenghans; item unum axsla circa orientalem partem Gherolt Ysenghans, item unum axsla circa Broer Wydeghans; item 1/2 axsle super Ombertza fane; item 1 axsla tho undersettinghe van Gerolt Ysynghans pro 11 ponderibus lini; item agrum unum super Brinken, [*] qui habet duas virgas, quarum una erat sibi propria et altera sancto Paulo, pro qua dedit sibi aliam in Lenghadelen; item omnes agri, quos habuit super Brinken in Werden, unum domistadium et unum block, illud attinebat ad Hoerkenherde; item unus magnus ager in Longhadelen; item 1 block super semitam dedit sibi Tetha Folkersna et dimidietatem emebat ad aquilonem; item supradicta Tetha dedit 1/2 deymet proprie 4 sleke[*]; item dimidium nyuberka circa agrum reliquiarum pro 6 porcionibus et de 5 annis precium deservitum a Fockone Rozen. Acta sunt hec in Phylzum in domo habitacionis domini Sybrandi, in lecto egritudinis, coram venerabili et vivifico sacramento, presentibus ibidem religiosis et discretis viris, scilicet fratre Hinrico et domino ... ordinis sancti Johannis et Hayten et Wyen Heringh, laycis ibidem. Datum sub sigillo domini Alrici suprascripti; anno, die, mense, indictione et pontificatu, quibus supra.
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol.nr. S. 514
Nr 588
Olim Orig. im Stadtarchive zu Oldenburg. Gedr. Ehrentraut, Fries. Archiv II. S. 371.
Jaar 1447
Datumcode 0812
x
x
Commentaar Das Siegel ist verloren.
x
Materiaal papier
x
Edities E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 588