Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0486 Datum:20. Jan. 1438 Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 437, nr. 486

Entscheidung eines Streites zwischen dem Kloster Langen und dem Lyuppold zu Risum wegen der von dem Häuptling Ayso zu Langen dem Kloster hinterlassenen Grundstücke.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Universis et singulis presencia visuris seu audituris cupimus fore notum, quia generacio preterit generacio advenit et vagis decursionibus cotidiana opera tolluntur ab oculis, que non confirmat stabilitas litterarum, ut autem maneant alicuius firmamenti, necessarium est, ea linguis testium scriptique iudicio perhennari. Ideo noverint universi, quod suborta est vel fuerit lis et controversia inter dominum prepositum et conventum in Langen ex una parte, et Lyuppoldum in Rysum ex altera parte, ex parte Aysonis nobilis viri necnon capitalis in Langen pro prediis, que in ultima sua voluntate[*] corpore et mente sano assignavit et donavit beato Jacobo in Langen, pro quibus fuerunt rixe et altercaciones multiplices; tandem ob salutem anime Aysonis et parentum suorum composicio amicabilis finaliter ordinata est in hunc modum, videlicet quod conventus propter bonam pacem et tranquillitatem debet cedere iuri suo ob favorem et arbitrium bonorum hominum, scilicet Martini filiorumque eius, suburbani in Langen, necnon Auttekonis et Bowonis civium[*] ibidem. Et predictus Lyuppo dat conventui libere et cum bona voluntate sex graminata Ackalond nominata absque contradictione, qui sunt nati seu qui nascentur, et nova invencione excepta, perpetuis temporibus possidenda. In cuius robur et testimonium veritatis sigilla virorum discretorum, scilicet Dyurardi, curati in Rysum, necnon Hoytati, curati in Langen, presentibus sunt impensa. Acta sunt hec anno Domini MoCCCCoXXXVIIIo, et scripta ipso die Fabiani et Sebastiani martyrum.
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol.nr. S. 437
Nr 486
Olim Msc. A. 88. Fol. 36v.
Jaar 1438
Datumcode FabSeb
x
x
Materiaal papier
x
Edities E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 486