Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0251 Datum:8. Dez. 1416 Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 205, nr. 251

Frau Tateke zu Gross-Borssum schenkt ihre sämmtlichen beweglichen und unbeweglichen Güter dem Kloster Langen, bedingt sich jedoch eine Leibzucht davon aus.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
In nomine Domini. Amen. Ne mater erroris ... (wie Nr. oub0248) ... roborentur. Hinc est, quod discreta mulier Tateke, uxor Habbodi Folcsna in maiori Borsum sue anime volens salubri remedio providere, mente et corpore adhuc sana, nec vi nec metu coacta, sed bona, libera, matura ac spontanea voluntate prehabita, donavit et dedit ac presentibus donat et dat conventualibus seu conventui in Langhen omnia sua bona tam mobilia quam immobilia, ubicunque locorum fuerint situata, maxima et minima, que actu possidet vel proprietatis tytulo possidere potent quomodolibet in futurum absque contradictione, revocacione ac impeticione quacumque amicorum suorum nune et in futurum libere, quiete ac pacifice et perpetue possidenda, condicione tamen tali adiecta, ut de prefatis bonis usque ad universe carnis sue ingressum victum et vestitum habeat condecentem; huiusmodi untem donacionem nunquam de cetero infirmando per eam vel per quemcunque amicorum suorum. Acta sunt hec in presencia dominorum Menonis[*] curati in Borsum, Gerardi curati in Jiersum[*] ac aliorum discretorum ad hoc specialiter vocatorum. In evidenciam premissorurn sigilla prefatorum hiis presentibus sunt appensa. Datum anno Domini MoCCCCoXVIo, ipso die concepcionis beate virginis Marie.[*]
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol.nr. S. 205
Nr 251
Olim Msc. A. 88 Fol. 33'.
Jaar 1416
Datumcode ConMar
x
x
Materiaal papier
x
Edities E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 251