Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0182 Datum:3. Febr. 1401 Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 155, nr. 182

Die Witwe Alva zu Woltesterborg schenkt dem Kl. Langen vier Grase Landes mit dem Wunsche auf dem Friedhofe des Klosters in geistlicher Tracht beerdigt zu werden, und setzt eventuell das Kloster zum Universalerben ein.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Noverint universi et singuli paginam inspecturi seu audituri presentem, quod ego Alva vidua et relicta Sybonis in Waldirthzaburch[*] quatuor graminata vulgariter sic dicta inna Colum[*] allodio in Wirdum[*] bona deliberacione offero et presentibus do sana mente et corpore donacione perfecta et perpetua libere, pie ac devote ad prebendam in loco supradicto sive ad vitam sive ad mortem, propter Deum et anime mee ac parentum et amicorum meorum omnium ob noblem; et quando Deo sic contigerit disponente me mori, tunc in cimiterio loci antenominati et in habitu moniali sicut eis moris est, cupiam sepeliri. Insuper si contigerit, quod absit, me supervivere filiam meam Hesenam, tunc me et omnia bona mea tam mobilia quam immobilia offeram beato Nycolao in loco prefato et beato Jacobo in conventu Langhen sine aliqua condicione cuiuscunque, ubi tunc cupiens profiteri Deo et prelato ibidem usque ad mortem obedire humiliter et devote. Acta sunt hec in presencia domini Aytati curati ecclesie in Rarichum[*] et domini Wilhelmi et domini Ennonis ecclesiarum curatorum in Gast[*] et in Uldersum[*], quorum sigilla presentibus sunt appensa in testimonium veritatis, necnon in presencia Menardi Wiltadisna[*] et Ayldonis Symundisna[*] in Folcraburch[*] et aliorum multorum fidedignorum, anno Domini Mo CCCCo primo, ipso die beati Blasii episcopi et martyris.
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol.nr. S. 155
Nr 182
Olim Msc. A. 88 Fol. 30.
Jaar 1401
Datumcode Blasii
x
x
Materiaal papier
x
Edities E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 182