Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0138 Datum:18. März 1380? Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 116, nr. 138

Das Kloster Langen kauft von den Häuptlingen von Larrelt eine grössere Zahl Grundstücke.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Pateat universis et singulis presencia visuris seu audituris, quod dominus Hero Dei paciencia prepositus ecclesie beati Iacobi in Langen nec non conventus ibidem medietatem prediorum infrascriptorum, que sita sunt in hamrika Lherlete emerunt a Haytato et Ennone[*] fratribus uterinis atque capitalibus in Hlerte et fideliter persolverunt libero cum consensu partis utriusque, scilicet octo graminata in Mentond[*] iuxta amnem, item quatuor graminata in Regismede[*] ex parte orientali Hilbrichweie, [*] item quatuor graminata in Teyngmede[*] ex parte occidentali vie predicte, item quatuor grarninata iuxta Longlond Benonis Herena in quibus duo graminata parum valent, quorum medietatem prediorum prefati fratres prius emerunt a Dodone Konisna in Fiscwert.[*] Insuper prepositus et conventus supradicti tria graminata cum dimidio dicta Menlond sita in hamrika Vulgherwere ab Haytato et Ennone fratribus prenarratis emerunt libeire et fideliter persolverunt, que Haytatus prefatus emit prius ab Harcato dicto Aptansna, quondam cive in Vulgherwere, in cuius robur et testimonium veritatis sigillum domini Liuppoldi et rectoris ecclesie in Hlert necnon sigillum fratrum memoratorum presentibus est appensum. Datum et actum anno Domini Mo CCCo LXXXo, in dominica Palmarum.
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol.nr. S. 116
Nr 138
Olim Msc. A. 88 Fol. 22 v.
Jaar 1380
Datumcode Palmar
x
x
Materiaal papier
x
Edities E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 138