Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0134 Datum:24. Febr. 1378 Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 113, nr. 134

Gütertausch zwischen dem Kloster Langen und Udo Tydekana nebst seinen Brüdern zu Groothusen.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Noverint universi et singuli presencia visuri seu audituri, quod frater Hero Dei paciencia prepositus ecclesie beati Iacobi in Langhen et seniores conventus sui ex una et Udo Tyadekena atque fratres sui in Husum parte ex altera commutationem prediorum infrascriptorum fecerunt liberam et perpetuam in hunc modum, quod prepositus prefatus et seniores conventus sui dederunt et dant Udoni supradicto et fratribus suis octo graminata cum dimidio in Galka-Hellar[*] in territorio Husum, necnon viceversa predictus Udo et fratres sui dederunt et presentibus dant novem graminata super Ondlum[*] in terminis Wivelsum. Acta sunt hec libero cum consensu partis utriusque in presencia domini Ennonis pro nunc rectoris ecclesie in Hlerlt, tunc temporis ecclesie curati in Gheerdswer. Insuper pateat universis et singulis, quorum interest, quod Udo et fratres sui sepedicti dederunt conventui supradicto duo graminata ad partem aquilonarem prope Wivelsum pro aliis duobus graminatis in terris Husum, que legate fuerunt conventui supradicto pro Tammone Herena et familia sua in Husum bone memorie. Datum harum testimonio litterarum sub sigillo domini Ennonis predicti anno Domini MoCCCo LXXVIIIo, ipso die et festo beati Mathie apostoli.
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol.nr. S. 113
Nr 134
Olim Msc. A. 88 Fol. 22.
Jaar 1378
Datumcode Matthi
x
x
Materiaal papier
x
Edities E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 134