Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0113 Datum:1. März 1370 Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 99, nr. 113

Der Propst von S. Nikolaiberg in Deventer bekundet die richterliche Entscheidung in einem Criminalprocess wegen Diebstahls, welcher im Kl. Langen begangen ist und durch einen nach Deventer dem Dieb nachgeschickten Geistlichen jenes Klosters verfolgt wird.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Tydericus prior in monte sancti Nycolay[*] in Davantria Premonstratensis ordinis Trajectensis dyocesis universis presencia visuris seu audituris cupimus fore notum publice propalando quod veniens ad civitatem Davantrie Folcardus canonicus in Langhene ordinis prefati pro quodam fure explorando, qui eis magnam summam pecunie, prout littera sua testimonialis perhibet, asportavit; qui vero fur Iacobus nomine pro iudicio Davantrie, dicto Folcardo ignorante et absente, fuit cum furto captivatus, predicto autem Folcardo instante et petente res sui conventus, fuit eidem acriter obiectus, quod que nollet agere contra dictum furem criminaliter, licet bene civiliter, predictum furtum integraliter et ex toto iuxta iura civitatis et plebiscita terre cederet iudici et domino terre sepedicto, tandem vero ad preces burgimagistrorum, consulum ac aliorum discretorum fuit ex speciali gratia cum iudice seu sculteto terre amicabiliter ordinatum, quod furtum extans et non consumptum in duas partes equaliter divideretur, ita quod una cederet Folcardo, altera vero iudici iam prefato.Pars vero Folcardi fuerat 12 marce Turonensis monete et 7 scuta antiqua cum uno floreno et duobus nummis aureis et anulus aureus, quem eidem Folcardo iam prefato ante omnem divisionem ex speciali gratia donavit iudex sepedictus, insuper ultra istam summam solvit Folcardus predictus unum scutum antiquum pro vino[*] et quatuor Turonenses famulis scabinorum ex pecunia sibi eciam assignata. In quorum omnium testimonium premissorum sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum anno Domini Mo CCCo LXXo, feria sexta ante Invocavit, et eodem die fur predictus fuit suspendio diiudicatus.
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol.nr. S. 99
Nr 113
Olim Msc. A. 88 Fol. 13.
Inventaris
Jaar 1370
Datumcode VaInvoca
x
x
Materiaal papier
x
Edities E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 113