Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0091 Datum:15. Sept. 1360 Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 83, nr. 91

Der Emdener Bürger Wineto, welcher seine Tochter Ezeka dem Kloster Langen als Novize übergeben hatte, nimmt dieselbe wieder zurück und überlässt dem Kloster die vertragsmässig bedungenen 20 Mark, als die Hälfte der für die Professleistung seiner Tochter versprochenen Summe.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Noverint universi et singuli tam posteri quam presentes paginam presentem inspecturi seu audituri quod cum Wineto civis in Emetha filiam suam Ezekam nomine, conventui in Langhena ordinis Premonstratensis tradidit libere et pie ipsam inibi offerendo cum prebenda quadraginta marcarum usitalis monete, tali tamen adiecta condicione, quod si ante professionem eandem reciperet de conventu, extunc viginti marcas dimitteret conventui supradicto; quare cum prefatus Wineto filiam suam predictam de conventu recepit ante professionem et iam actu recipit ipse, promissum suum volens fideliter observare, viginti marcas donavit et in presenti donat pie libere atque pacifice anime sue ob salutem necnon propter filie sue victum et vestitum; quas viginti marcas sepedictus Wineto sibimet ipsi computare debet in sortem et non filie, ymmo salvis bonis filie maternis omnibus et singulis absque diminucione, ita ut sic de cetero nemo predictas viginti marcas dicto conventui oblatas valeat repetere, sed pocius sepedictus conventus absque omni strepitu debet illis perpetua possessione gaudere. Acta sunt hec sub officio fratris Heronis Dei permissione prepositi ibidem, in presencia discretorum virorum atque nobilium, scilicet Wyardi, Frederici, et iuvenis Lyuwardi, fratrum uterinorum in Emetha[*] necnon domini Gheraldi vicedecani ibidem, sub anno Domini MoCCCoLXo, in octava nativitatis beate virginis Marie, quorum sigilla presentibus sunt appensa in testimonium veritatis.
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol.nr. S. 83
Nr 91
Olim Msc. A. 88 Fol. 10 v.
Jaar 1360
Datumcode oNatMar
x
x
Materiaal papier
x
Edities E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 91