Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0079 Datum:17. Sept. 1356 Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 76, nr. 79

Liuard von Emden verkauft mit Zustimmung seiner Söhne dem Kl. Langen einige Grase Landes bei Larrelt.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Universis et singulis presencia visuris seu audituris, Lyuardus senior, [*] dictus Wyardisna, salutem cum noticia veritatis. Quoniam memoria hominum labilis est et sepius ad delicta, igitur ne ea, que fiunt in tempore simul labantur cum ipso, solent in scriptis redigi et sic quodammodo perhennari. Hinc est, quod tenore presencium recognoscimus publice proclamando, quod septimum dimidium graminatum Ondlar[*] vulgariter nuncupatum in territorio seu hamrika Hlerlt vendimus preposito et conventui in Langen una cum consensu filiorum nostrorum, nec non recognoscimus de plena eiusdem predii persolucione facta per dictum dominum prepositum et conventum. In cuius robur et testimonium veritatis sigillum nostrum nec non sigilla domini Gheraidi pastoris ecclesie nostre, domini Rembodi rectoris ecclesie in Hlerlt, necnon sigillum Wyardi filii nostri presentibus sunt appensa.
Datum anno Domini MoCCCoLVIo, ipso die et festo beati Lamberti martyris atque pontificis.
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol.nr. S. 76
Nr 79
Olim Msc. A. 88 Fol. 6 v.
Jaar 1356
Datumcode Lamber
x
x
Materiaal papier
x
Edities E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 79