Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0072 Datum:3. Aug. 1355 Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 72, nr. 72

Güterkauf des Klosters Langen im Freepsumer Hammrich.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Universis et singulis presencia visuris seu audituris Sicko nec non Rembodus ecclesiarum rectores in Freepsum[*] et in Hlerlt salutem cum noticia veritatis; ne ea, que fiunt in tempore simul cum ipso labescant et vilescant solent in scriptis redigi et sic quodammodo perhennari. Hinc est, quod tenore presencium recognoscimus publice protestando, quod dominus prepositus monasterii sancti Iacobi in Langen quatuor[*] graminata Garesse nuneupata in hamrika[*] Freebsum sita emit libere a Tammone iuvene dicto Thyaddinga, cive ibidem atque persolvit iusto tytulo empcionis et vendicionis. In cuius robur et testimonium sigilla nostra presentibus sunt appensa. Datum et actum anno Domini MoCCCoLVo, ipso die et festo invencionis sancti Stephani prothomartyris.
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol.nr. S. 72
Nr 72
Olim Msc. A. 88 Fol. 5 v.
Jaar 1355
Datumcode InvSte
x
x
Materiaal papier
x
Edities E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 72