Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0062 Datum:Stedesdorf, 30. Juni 1347 Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 64, nr. 62

Die Harlinger bitten den Hamburger Rath, dort gefangen gehaltene Landsleute frei zu geben, da nicht ihrerseits, sondern von den Westfriesen der Friede gebrochen sei.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Honorabilibus viris et discretis iudicibus consulibus ac toti universitati civitatis Hamburgensis iudices, consules ac tota universitas terre Herlingie promotionis et honoris quicquid poterit cum salute. Noverit vestra discretio commendabilis, quod de dampnis et iniuriis vobis et vestris concivibus per Westfrisones illatis, doluimus et dolemus per presentes, pro quibus nostros quidem conterraneos captivastis ac eorum bona vobiscum arrestastis, quod facere salva vestra honestate minime debebatis, cum per nos et nostros Astfrisones nichil constare dinoscatis, nec de nostris dampnis et molestiis vobis per dictos Westfrisones illatis in aliquo succurrere valebimus, quia plura homicidia et spolia inter nos sunt emerse, pro quibus plenam iusticiam et emendam consequi non possumus ab eisdem. Unde rogamus honestatem vestram, attencius deprecantes, quatinus nostros conterraneos vobiscum detentos liberos et quitos dimittatis, cum eos ac nostros omnes innoxios esse scitis; cupientes eciam, ut omnes vestros[*] concives et mercatores, qui suas nobiscum casas et mercanditias tenent, usque ad nos remittatis, ad colligendum et movendum eorum debita nobiscum relicta, cum intentionis nostre numquam fuerit, quod ipsos mercatores vestros[*] in aliquo lederemus seu etiam molestaremus ; cum aliquos eciam, qui in Astringia captivati fuerint, videlicet lohannem, fratrem Godekonis fideiussoris cautione ad nos revocari fecimus. Unde volumus, ut ad nos revertentur, concedentes nihilominus eis ac omnibus vestris[*] concivibus firmam pacem et securum accessum extra et intra nostram terram ad nos veniendi, ibidem manendi et ad propria redeundi. Quod nostro sub sigillo universis presentibus protestamur.
Datum Stedestorp anno Domini MoCCCoXLo septimo, sequenti die apostolorum Petri et Pauli.
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol.nr. S. 64
Nr 62
Olim Orig. im Archive zu Hamburg E e 34.
Jaar 1347
Datumcode cPetPau
x
x
Commentaar Das spitzovale Siegel zeigt in zwei gothischen Nischen zwei Heiligengestalten, die jedoch näher nicht zu erkennen sind, daneben steht der Länge nach Wi(llehadus) und Magnus, im Abschnitt darunter eine rechtsschreitende Thiergestalt. Umschrift: Sigillum iudicum omnium . . . . 1 . . gonum (Nach einer Zeichnung).
x
Materiaal papier
x
Edities E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 62