Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0040 Datum:1297 Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 37, nr. 40

Vergleich des Harlingerlandes mit der Stadt Hamburg, dass vorkommenden Falls nur der Schuldner oder der Schuldige belangt und verhaftet werden solle.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Nos iudices et universitas terre Herlingorum[*] universis presentia visuris in perpetuum volumus esse notum, quod cum discretis et honestis viris, consulibus civitatis Hamburgensis, propter bonum pacis et concordie, divina mediante clementia et discretorum virorum consilio et auxilio, convenimus in hunc modum: Quod videlicet si nostri incole cum burgensibus de Hamborch mutuum contraxerint, aut pro debito pecuniario eos incusaverint aut forefactum ibidem commiserint vel aliquem leserint, vulneraverint seu occiderint, quocunque casu hoc evenerit, nullus prorsus incusari, impediri, gravari vel detineri proinde debeat, nisi reus. Ut hec autem in perpetuum robur firmitatis obtineant, presentem paginam appensione sigilli terre nostre duximus muniendam.
Datum anno Domini Mo CCo LXXXXo septimo.
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol.nr. S. 37
Nr 40
Olim Gedr. Hamb. U.-B. Nr. 900.
Jaar 1297
x
x
Materiaal papier
x
Edities E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 40