Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0035 Datum:Münster, 29. Mai 1284 Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 34, nr. 35

Bischof Everhard verkauft der Johanniterkommende zu Steinfurt, zum Besten der Ordenshäuser zu Jemgum und Warffum, aus den von der Abtei Werden erstandenen Gütern den Hof zu Holtgast und die Grundstücke bei Winsum.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Everhardus Dei gratia Monasteriensis episcopus universis Christi fidelibus ad quos littere presentes pervenerint salutem in Domino sempiternam. Noveritis quod cum omnia predia curtes et possessiones, reditus et proventus, servitia et omnia iura in quibuscunque bonis et rebus consistentes et consistentia, cum omnibus suis attinentiis, quos et que abbas prepositus et conventus monasterii Werdinensis Coloniensis dyocesis habebant in Frisia nostre dyocesis, pro certa pecunie summa comparavimus, et ydeo abbas prepositus et conventus ius patronatus ecclesiarum omnium dictis prediis curtibus et possessionibus annexum cum universitate dictorum bonorum in nos transtulerint pleno iure, nos enim utilitate nostra pensata curtim in Holtgest et omnia predia in Wintzum cum omnibus suis attinentiis servitiis et iuribus, dictis abbati preposito et conventui quondam communiter vel divisim et nobis exhibitis et debitis annuatim, dilectis nobis in Christo commendatori et fratribus sacre domus hospitalis sancti Johannis in Stenvordia pro centum et quinquaginta marcis sterlingorum vendidimus, quam pecunie summam a dictis commendatore et fratribus recognoscimus esse nobis traditam et persolutam et ipsam pecuniam in emptionem bonorum aliorum integraliter esse conversam. Quam curtim in Holtgest et que predia in Wintzum cum omnibus suis attinentiis iuribus et servitiis predictis eisdem commendatori et fratribus assignamus et resignamus ad perpetuos usus domorum ipsius hospitalis in Gemmegum et in Werfum[*], nichil iuris in eisdem bonis nobis retinentes. Ius etiam patronatus ecclesiarum dicte curti in Holtgest et prediis in Wintzum annexum ab ipso abbate preposito et conventu in nos cum universitate dictorum bonorum translatum, in prefatos commendatorem et fratres transferimus per presentes, reservantes nobis ac successoribus nostris nec non archidyacono Frisie qui pro tempore fuerit ius investiendi ac onmia faciendi, que clerici seculares in synodalibus quoad iura dyocesani et archidyaconi loci facere consueverunt. Volentes et consentientes quod dicti commendator et fratres unum fratrem de ipsorm ordine vel secularem sacerdotem ad quamlibet dictarum ecclesiarum nobis et successoribus nostris presentent investiendum, et illis defunctis, vel altero eorum etiam resignante vel resignantibus nobis modo predicto alium vel alios investiendum presentabunt. Renunciantes super venditione dictorum bonorum pro nobis et nostris successoribus omni exceptioni et auxilio iuris per quod effectus presentium posset impediri vel aliquo modo irritari seu retractari. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus duximus appendendum. Datum Monasterii anno Domini Mo CCo LXXXo quarto, feria secunda infra ebdomadem Penthecostes.
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol.nr. S. 34
Nr 35
Olim Nach dem Orig. Komm. Jemgum U. Nr. I. — Gedr. Westf. U.-B. III. S. 655 aus dem mangelhaften Drucke bei Suur, Gesch, der ehem. Klöster in Ostfriesland S. 177, ferner Zeitschrift des historischen Vereins für Niedersachsen 1850 S. 317.
Jaar 1284
Datumcode LpPentec
x
x
Editie naar gus0784.
x
Commentaar Das Siegel des Bischofs ist gut erhalten, es ist genau so, wie es oben zu Nr. 30 beschrieben wurde, vor diesem mit roth- und gelbseidenen Schnüren angehängten Siegel des Bischofs befindet sich am unteren Rande der Urkunde noch ein Doppeleinschnitt für ein mit Pergamentstreifen zu befestigendes Siegel.
x
Materiaal papier
x
Edities E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 35