Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0009 Datum:Velletri, 14. Juni 1182 Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 9, nr. 9

Papst Lucius III. bestätigt das dem Kloster Reepsholt vom Erzbischof Liemar von Hamburg und Bremen bewilligte Privileg über den Unterhalt der Mönche und die Wahl des Propstes.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Lucius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, preposito ecclesiae sancti Mauricii de Ripesholt, eiusque fratribus tam presentibus quam futuris canoniee substituendis, in perpetuum. Cura suscepti regiminis monet nos propensius et hortatur, sie circa decorem domus Domini sollicite vigilare, ut ministri eius statuta canonica in sua conversatione custodiant et ad usum vitae presentis, iuxta quod apostolus statuit, ut qui altario servil, de altario vivat, necessaria stipendia consequantur. Propositum autem est nobis ex parte vestra, dilecti in Domino filii, quod bonae memoriae Liemarus, Bremensis quondam episcopus, de obsequio nostri creatoris et sustentatione ministrorum eius in ecclesia vestra, pro episcopalis officii amministratione sollicitus, prout inferius annotatur, clericis in ecclesia vestra Domino servientibus necessaria stipendia providere curavit et perpetuis temporibus constituit exibenda. Omni scilicet die panem unum tantae magnitudinis, ut septem possint de mensura modii illius loci formari; quatuor becarios[*] cervisiae, unum denarium Gavariensis[*] monetae per singulos dies, et decem solidos annuatim ad utilitatem vestium comparandam. Constituit eciam et superaddidit omni die dominico pulchrum panem siliginum et denarium cum becario medonis vel duobus cervisiae. In maioribus autem festivitatibus, videlicet in natali Domini, ipsis quatuor diebus, in circumcisione Domini, in epiphania, in purificatione sanctae Mariae, in festivitate sancti Mathiae, in depositione carnis, in die sancto Paschae cum proximis tribus diebus, in festivitate apostolorum Philippi et Jacobi, in ascensione Domini, in die sancto Pentecostes, in feria secunda, in tertia, in quarta, in festo sancti Johannis baptistae, in festivitate apostolorum Petri et Pauli, et Jacobi, Laurentii, in assumptione sanctae Marine, in festivitate sancti Bartholomei, in nativitate sanctae Mariae, in festivitate sancti Matthei apostoli, sancti Mauritii, et in dedicatione eiusdem ecclesiae, [*] in festivitate sancti Michaelis, sanctorum apostolorum Symonis et Judae, omnium sanctorum, et sancti Willehadi, Andreae et Thomae apostolorum unicuique pulchrum panem, quatuor insimul porcellum ablactatum et pullum, vel privatim denarium; tres becarios unicuique presbitero medonis, duos diacono, totidem subdiacono, vel bis tantum electae cervisiae. Addidit insuper ad supplementum prebendae pro debito karitatis solvendum, quicquid pro sepulturis mortuorum in denariis sive prediis pia fuerit devotione collatum. Quicquid vero reddituum sive census super expensam prebendae fratrum remanere contigerit, in edificationem et structuram ecclesiae, sive in augmentum ornatus atque librorum, consilio et assensu fratrum et parrochianorum colligi statutum est et converti. Obeunte vero preposito, qui ibi pro tempore fuerit, nullus ibi qualibet surreptionis astucia seu violencia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris, secundum timorem Dei providerint -eligendum. Nunc igitur quia contra malignorum incursus auctoritatis apostolicae petivistis munimine roborari, nos ad exemplar sanctae recordationis Alexandri papae, predecessoris nostri, peticioni vestrae grato concurrentes assensu, predictam constitutionem auctoritate apostolica confirmamus et ratam futuris temporibus permanere censentes, ecclesiam vestram sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit prefatam ecclesiam temere perturbare, aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere aut quibuslibet vexationibus fatigare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione et sustentione[*] concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Salva sedis apostolicae auctoritate et diocesani episcopi canonica iusticia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostrae constitutionis paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita, si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui careat dignitate, reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat atque in extreme examine divinae ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatinus et hic fructum bonae actionis percipiant et apud districtum iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen.
Datum Velletris per manum Alberti, Romanae ecclesiae presbiteri cardinalis et cancellarii XVIII kalendas Julii, [*] indictione XV, incarnationis dominicae anno MCLXXXI (MCLXXXII), [*] pontificatus vero domini Lucii papae III. anno primo.
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol.nr. S. 9
Nr 9
Olim Gedr. Hamb. U.-B. Nr. 254.
Jaar 1182
Datumcode 18KalJul
x
x
Materiaal papier
x
Edities E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 9