Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:oub0005 Datum:Regensburg, 24. Okt. 1062 Overlevering:Editie Vindplaats:Ostfriesisches Urkundenbuch, I, S. 5, nr. 5

König Heinrich IV. überträgt dem erzbischöflichen Stuhle zu Hamburg die Grafschaften des Grafen Bernhard in den Gauen Emsgau, Westfalen und Enger.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
C In nomine sancte et individue Trinitatis Heinricus divina favente clementia rex. Cum regie dignitatis sit, ius cuique servare suum, precipue tarnen aeeelesiastica iura nobis observanda videntur, quia, si peccandum tolerabilius in hominem, quam in Deum, si non peccandum, reverentius tarnen Deo, quam hominibus obsequendum: Nos quidem patrum preeedentium vestigia imitari optantes, augere bona ecclesiastica, aueta retinere, nostroque in quantum possumus patrocinio tueri debemus, quatenus nostra tenera etas ad virile robur anhelans prornoveri, si promoverit, sperans, et dandi in Deo gloriam assequatur, et data inter homines confirmandi gratiam non amittat. Universis igitur sancte Dei aecclesie nostrisque fidelibus, tarn futuris quarr presentibus notum esse volumus, qualiter domnus Adalbertus, sancte Hammaburgensis ecclesie archiepiscopus, patronus et fidelis noster, clementie nostre serenitatem adiit supplicando, quatenus eidem ecclesie, que est in honore saneti salvatoris eiusque internerate genitricis perpetueque virginis Marie et beati Jacobi apostoli consecrata, comitatum Bernhardi comitis daremus in proprium. Unde ad promerenda patri e celestis gaudia, et ad prolonganda sub divina semper defensione nostre temporalis vite curricula, et ad explendam nostrorum petitionem fidelium, videlicet dilecti magistri nostri Annonis, archiepiscopi Coloniensis, Sigifridi, archiepiscopi Mogontini, Burchardi Halverstedensis, Gutharii Bavenbergensis, Adalberonis Wirziburgensis[*] episcoporum, Ottonis ducis, Bertoldi ducis, Ottonis marehionis, Fritherici comitis palatini, Ekkiberti comitis, consentire decernentes, remunerantes quoque predicti archiepiscopi iuge servicium, quod patri nostro et nobis incessabili devocione exhibuit, eundem comitis prenominati comitatum in pagis Emisga, Westfala[*] et Angeri situm, cum universis appenditiis, eiusdem comitis beneficia respicientibus, hoc est utriusque sexus mancipiis, areis, edificiis, agris, pratis, pascuis, terris cultis et incultis, aquis aquarumque decursibus, molis, molendinis, piscationibus, exitibus et reditibus, viis et inviis, quesitis et inquirendis, mercatis, monetis, theloneis forestum etiam cum nostro banno regali per omnem comitatum, hiis tantum venationibus exceptis, quas nos aut predecessores nostri, Romanorum scilicet imperatores vel Francorum[*] reges, ecclesiis vel principibus per regii auctoritatem precepti largiendo contulimus, sande Hammaburgensi ecclesie pro nostre, ut diximus, nostrique progenitoris anime re medio perpetuo iure possidendum, omnium presentium vel succedentium contradictione remota, in proprium tradidimus atque donavimus. Confirmamus igitur munificentia regia, eklem ecclesie libertatem per omnia retinendam, et bona omnia, que a Karolo magno predecessores nostri, Romanorum siquidem imperatores vel Francorum reges, usque ad tempora nostra prenominate ecclesiv concesserunt, et nos habendum ei omni tempore atque iure perpetuo possidendum per nostri precepti paginam eoncedimus, omni nostra et nostrorum successorum cunctorumque mortalium, minorum vel maiorum, inquietatione remota, parochias scilicet, decimas, terras cultas et incultas, comitatus, mercatos, monetas, thelonea, foresta, cum omni utilitate, quae describi vel quoquo modo rode provenire potent. Et ut hec nostra regalis traditio stabilis et ineonvulsa per succedentium momenta temporum permaneat, haue. cartam rode conscriptam mann propria, ut infra videtur, corroborantes, sigilli nostri impressione iussimus insigniri.
Signum domni Heinrici quarti regis.
Frithericus cancellarius vice Sigifridi archicancellarii recognovi. (S)
Data est VIIII. Kalendas Novembris, anno dominice incarnationis MLXII. Indietione II, anno autem ordinationis domni Heinrici quarti regis VIII, regni vero VI.
Actum Radisbone in Dei nomine feliciter. Amen.
Recto:
x
x
Fonds Ostfriesisches Urkundenbuch, I
Fol.nr. S. 5
Nr 5
Olim Nach dem Originale im Königlichen Staatsarchive zu Hannover. Gedr. Hamburg. U.-B. Nr. 88, Lindenbrog, Rer. germ. script. 1706 S. 141.
Jaar 1062
Datumcode 9KalNov
x
x
Materiaal papier
x
Edities E. Friedländer, Ostfriesisches Urkundenbuch I (Emden 1878), nr. 5