Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd1227 Datum:4 juli 1291 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 1227

Johannes, heer van Ruinen, verklaart met zijn vrouw, zijn zoon en twee anderen, dat hij enig land heeft verkocht aan de buren van Weerwille, onder bijvoeging van bepalingen omtrent het onderhoud van de Wold A.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Universis Christi fidelibus tam posteris quam praesentibus praesentis paginae titulum visuris vel audituris Johannes, domicellus de Rune una cum
domina Emegarda, uxore ejus et Bartholomeo, ejus filio, necnon Laurentio Godringa et uxore ejus, Elisabeth, salutem et rei subscriptae
cognoscere veritatem. In causa quae in tempore agnita et similiter cum tempore labantur dicta, solent testium et scriptis memoriae commendari
ad tetram oblivionis caliginem destruendam, notum facimus universis, quod haereditas, quam nos vendidimus civibus dictis de Weerwille, debet
esse quinque mansiones, cujus longitudo durabit vel extendetur ad mediam fossam monachorum ex una parte et ad aequalitatem haereditatis civium
de Cokange ex altera parte. Praeterea statuimus, quod fossa, quae transit inter cives de Buddingewoldt et praedictos cives de Weerwille,
quandocumque maculosa vel lutosa reperitur, duae partes de jam dictis civibus de Buddigwoldt et tertia pars de saepe dictis hominibus de
Weerwille renovari debet et purgari quandocunque fuerit optimum. Si quis vero statutis nostris, quod absit, praesumserit obviare, decem marcarum
poenam se noverit incurrisse, dummodo per legitimos testes seu idoneos poterit comprobari. Insuper si saepe dicti cives de Buddingewoldt
hominibus de Weerwille molestias, damna, laesiones actu temerario, quod absit, praesumserint inferre, emenda duplice posse satisfacere
competenter. Et ut haec rata similiter et inviolata a nobis et successoribus nostris dignoscantur permanere, ego, Johannes de Rune, praesens
scriptum impressione sigilli mei dignum duxi roborari. Data in Runa anno Domini MCC nonagesimo primo in Translatione sancti Martini.
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 1227
Olim Naar P. A. Derks, Chronologisch register der voornaamste stukken en bescheiden over de driehonderdjarige waterkwestie in de gemeente Ruinerwold, blz. 53, no. 1.
Jaar 1291
Datumcode TraMar
x
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, II (Groningen 1899), nr. 1227.