Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd1052 Datum:ca. 1400 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 1052

Johannes de Novo Lapide geeft advies in zake de twist van Groningen met de Bisschop van Utrecht.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Casus talis est. Ecclesie Trajectensi comitatus de Drenthe cum omni integritate et utilitate suis, quibus Romano subjacebat imperio, de quo
comitatu est opidum dictum Groeninghen et ejus pars seu membrum existit. Item quoddam predium in dicto opido situm cum areis, edificiis,
piscationibus, redditibus, monetis, theoloniis, causis agendis et discutiendis et cetera, et omnibus suis appendiciis et pertinenciis tytulo
donationis in perpetuum valiture per dominos Romanorum imperatores sunt collati et in eandem pleno jure translati ut in litteris eorundem
principum evidenter poterit apparere. Decanus vero et capitulum ecclesie Trajectensis de anno Domini millesimo trecentesimo nonagesimo secundo
omnem jurisdictionem altam et bassam ac totale dominium opidi predicti cum areis, edificiis, piscationibus, redditibus, monetis, theloniis et
omnibus suis appendiciis, paucis tamen exceptis, communi dicti opidi ad tempus centum annorum sub certo censu singulis annis ipsis solvendo
concesserunt, pactis appositis quod prefatum commune de vicesimo anno ad vicesimum annum durante spatio centum annorum prefato jurisdictionis et
dominii cum omnibus supranarratis predictorum deberet per nuncium specialem in ecclesia Trajectensi coram decano et capitulo ejusdem ecclesie
exposcere novam concessionem, mediantibus septem marchis puri argenti dictis dominis tunc persolvendis et cetera; et quod dicto centesimo anno
elapso decanus et capitulum iterum dicto communi sub certis modis singula predicta concedere sub censu annuo deberent et sic deinceps in
perpetuum de centesimo anno ad centesimum, dicto communi hoc petente, ut in litteris super hiis confectis plenius continetur. Demum predicti
decanus et capitulum jure et tytulo permutacionis cum consensu et auctoritate metropolitani cum eorum episcopo inite in eundem transtulerunt
totam jurisdictionem et omne dominium cum omnibus rebus et juribus supranominatis, quas decanus et capitulum in dicto opido et in ejus districtu
habuerunt. Modo dictus dominus episcopus petit a dicto opido se in dominum recipi et juramentum fidelitatis sibi prestari, quodque de
jurisdictione, dominio et omnibus juribus predictis eum libere disponere et eisdem gaudere ac uti absque aliquo impedimento permittat. Queritur,
numquid bene. Ex isto themate insurgunt dubia. Primum, numquid talis concessio de jure subsistat? Videtur dicendum, quod talis concessio non
valeat, primo quia predicta concessa sub annuo censu a culmine imperiali ecclesie Trajectensi fuerunt donata et talium alienatio est omnino
prohibita, ut in authentica: de alienatione et emphiteusi :P: ex vero, collatio IX, secundo non apparet consensum superioris scilicet episcopi
in tali concessione intervenisse nec evidentem necessitatem et utilitatem ecclesie subfuisse, que tamen utroque jure civili et canonico in
alienatione rei ecclesiastice requiruntur, ut authentica: hoc jus porrectum, et authentica: perpetua, C. de sacrosanctis ecclesiis et ibi
notata, et plenius in canone, unde sumuntur, ac in capitulo I de rebus ecclesie non alienandis, libro VI; XII questio II canone: abbatibus et
canone: sine exceptione , et canone: alienaciones , et XVII questio IIII canone: in venditionibus, cum ibi notatis. Ergo talis concessio est
nulla, quia defecit solemnitas necessaria, que non presumitur, quia est extrinseca, lege: quaecumque, :P: finali, Ff. de publiciana in rem
actione. Talis enim concessio ad non modicum tempus, ymo ad longissimum tempus, facta est alienatio, ut capitulum: hoc consultissimo, post
principium, de rebus ecclesiae non alienandis libro VI, cum ex tali concessione quaeratur utile dominium recipienti, lege I, :P: quod ait
praetor Ff. de superficiebus, et lege finali, Ff. si ager vel vectigalis vel emphyteuticarius petatur, et lege: possessores, in fine, C. de
fundis patri-monialibus libro XI. Pro hoc lex finalis C. de rebus alienis et non alienandis; hoc tenet Bartolus in lege: emptorem C. locato et
conducto. Nec talis solemnitas, per jus canonicum recepta, potest per dissuetudinem et per contrarium usum aboleri, quia talis solemnitas est
inducta in privilegium et favorem ecclesie; consuetudo autem, que esset contra tale privilegium, esset contra libertatem ecclesie, et omnis
talis est in jure dampnata, authentica: cassa C. de sacrosanctis ecclesiis, et hoc tenet Bartolus in dicta authentica: hoc jus porrectum.
Secundo, numquid decanus et capitulum vel habens titulum ab eis, episcopus vel alius, posset contra dictam concessionem venire ? Videtur
dicendum, quod decanus et capitulum vel alius nomine eorum legitime interveniens, iconomus seu syndicus, possent contra dictam concessionem
venire et predicta jura et bona vendicare. Textus est in lege: jubemus :P: predia C. de sacrosanctis ecclesiis, et hoc ibidem tenet glossa et
Bartolus; cum dicta alienatio sit ipso jure nulla, ut ibi et supra dictum est. Nec obstat quod decanus et capitulum veniunt contra factum
proprium, quia hoc permissum est, quando revocatio fit ratione publice utilitatis ut hic, lege I C. de liberali causa. Pro hoc lex: jure gentium
:P: si paciscar, Ff. de pactis , et 1. i cum sequenti C. de praediis minorum ; et hoc tenet Bartolus in lege: post mortem Ff. de adoptionibus,
de quo per canonistas in capitulo: si quis presbyterorum, Extra: de rebus ecclesiae alienandis vel non , capitulo: diversis de clericis
conjugatis ; de electione, nosti; de filiis presbyterorum, capitulo: veniens. Si ergo hoc licet decano et capitulo, ergo et habentibus titulum
ab eis permutationis vel alium habilem ad dominii et jurium predictorum translationem, de quibus in lege II C. de rerum permutatione, et lege:
tradicionibus cum ibi notatis, C. de pactis, et lege: numquam nuda Ff. de acquirendo rerum dominio. Successor enim fungitur vice sui auctoris
tam active quam passive, lege: si rem, in fine Ff. de exceptionibus ; lege: quod ipsis, de regulis juris; lege: tradicio :P: I Ff. de acquirendo
rerum dominio , et :P: per tradicionem, I. de rerum divisione cum infinitis similibus. Nec dictum commune potuit contra ecclesiam prescribere,
cum tempus legitimum scilicet XL annorum non sit conpletum, authentica: quas actiones, C. de sacrosanctis ecclesiis. Item cum ad ecclesiam
dominium directum omnium concessorum tam in litteris suis quam per annuam census solutionem commune recognovit pertinere, lege: male agitur, cum
ibi notatis C. de prescriptione XXX vel XL annorum. Talis enim recognitio non solum prescriptionem impedit inchoari sed inchoatam interrumpit,
lege: cum notissimum :P: finali, C. eodem titulo, et hoc tenet Bartolus in dicta authentica: perpetua, et in legibus predictis. Tercio, numquid
episcopus ut ordinarius jure proprio jurisdictionem, dominium et jura predicta tamquam concessione invalida existente valeat vendicare. Videtur,
quod episcopus admittatur jure proprio ad vendicandum, quia ad hoc admittitur quilibet de ecclesia, ut notatur in dicto g predia , ergo
multomagis episcopus, quia sua magis interest, 1. ex III in fine Ff. de popularibus actionibus; et quod admittatur episcopus jure proprio est
textus XII questio II canon: abbatibus. Quarto, numquid commune juramento fidelitatis et homagio, que ab eis petuntur, prescripserit ? Videtur,
quod commune juramento fidelitatis et exhibitioni homagii non prescripsit nec potuit prescribere ea ratione et jure quo nec dominio nec
jurisdictioni cum eis cohereant, argumentam in authentica: jusjurandum quod prestatur et cetera, collatio II. Item et alia ratione, quia
juramentum fidelitatis et homagium prestantur in recognitionem dominii superioris et in signum subjectionis ut in titulo: de forma fidelilatis,
cum tytulo sequenti, collatio X. Set talibus nullomodo tempore prescribitur, ut notant doctores Cynus et Bartolus in lege: comperit C. de
prescriptione XXX vel XL annorum; et faciunt que notantur in lege: jubemus C. de fundis patrimonialibus libro XI, ergo et cetera. Ex quibus
concluditur salvo judicio melius sentientium, quod petitio domini Trajectensis sit justa et rationi consona et de jure admittenda. Sed queritur,
numquid ratione renitencie et rebellionis dicti communis dominus episcopus potuit eis bellum indicere et guerram movere, ut sic tedio affectum
juste petitis per dominum episcopum pareat et condescendat. Videtur, quod sic, cum principis superioris, copia haberi non potest; argumento lex:
ait pretor :P: si debitorem Ff. qui in fraudem creditorum, IIII in principio Ff. ad legem Aquiliam. Hoc videtur sentire glossa in lege: si alius
:P: bellissime, signata super verbo: ex magna Ff. quod vi aut clam. Pro hoc facit in X collatione, titulo: hic finitur lex, capitulum: domino
guerram, ubi istud videtur presupponi. Et hoc tenet dominus Bartolus et ultramontani in lege: ex hoc jure Ff. de justitia et jure. Et quod hoc
liceat episcopo videtur esse casus, XXIII, questio III canon: Maximinianus cum ibi notatis. Idem tenet Innocentius in capitulo: quod in dubiis,
Extra: de penis. Coherceantur ergo ad debitum obsequium correccionis medicina, qui ad vite decora domestice laudis non provocantur, exemplis:
lex unic C. de emendatione propinquorum , et cetera. Et quia mihi, Johanni de Novo Lapide, legum doctori, ita videtur de jure dicendum, propria
manu hic me subscripsi in testimonium premissorum.
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 1052
Olim Naar het Diversorium I van Frederik van Blankenheim, fol. 194.
Jaar 1400
Deviatie 20
x
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, II (Groningen 1899), nr. 1052.