Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0519 Datum:19 nov. 1362 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 519

De Paus draagt de Deken van de kerk van Utrecht op voor Otto Johannis van Norg, geestelijke in het bisdom Utrecht, een beneficie van het kapittel van St. Marie te Utrecht beschikbaar te houden.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Dilecto filio decano ecclesie Trajectensis salutem . . . Dignum arbitramur et congruum, ut illis se reddat sedes apostolica gratiosam, quibus
ad id propria virtutum merita laudabiliter suffragantur Nos igitur, volentes personam dilecti filii Ottonis Johannis de Noerch , clerici
Trajectensis, apud nos de honestate morum et vite aliisque virtutum meritis multipliciter commendatum, horum intuitu necnon
consideracione dilecti filii nostri Petri sancte Marie nove dyacon, cardinalis pro dicto Ottone dilecto clerico suo nobis
super hoc humiliter supplicantis, favoribus prosequi gratiosis, discretioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus si post
diligentem examinacionem dictum Ottonem ad hoc ydoneum esse repereris, super quo tuam conscientiam oneramus, beneficium ecclesiasticum
sine cura, cujus fructus, redditus et proventus decem et octo marcharum argenti secundum taxacionem decime valorem annuum
non excedant, ad collacionem, provisionem, presentacionem vel quamcumque aliam disposicionem dilectorum filiorum decani
et capituli ecclesie beate Marie Trajectensis pertinens commumter vel divisim, si quod vacat ad presens vel cum illud vacare contigerit,
quod dictus Otto per se vel procuratorem suum ad hoc legitime constitutum infra unius mensis spatium, postquam sibi vel eidem procuratori
vacacio illius innotuerit, duxerit acceptandum, conferendum eidem Ottoni post acceptationem hujusmodi cum omnibus juribus et
pertinentiis suis donacioni tue reserves, districtius inhibendo eisdem decano et capitulo, ne de hujusmodi beneficio interim eciam ante
acceptationem eandem nisi postquam eis constiterit, quod Otto vel procurator predicti illud voluerint acceptare, disponere quoquo (modo)
presumant, ac nichilominus hujusmodi beneficium, quod reservabis, si ut premittitur, vacat vel cum vacaverit, post acceptationem eandem cum
omnibus junbus et pertinentiis suis supradictis eidem Ottoni auctoritate prefata conferre et assignare procures, inducens per te
vel alium seu alios dictum Ottonem vel procuratorem suum pro eo in corporalem possessionem beneficii ac jurium et pertinentiarum predictorum
eadem auctoritate et defendens inductum sibique faciens de ipsius beneficii fructibus, redditibus, proventibus, juribus et
obventionibus universis integre responderi, contradictores per censuram ecclesjasticam , appellatione postposita compescendo, non obstantibus si
aliqui super provisionibus sibi faciendis de hujusmodi, vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus speciales vel generales dicte
sedis vel legatorum ejus litteras impetrarint, etiamsi per eas ad inhibitionem, reservationem et decretum vel alias quomodolibet sit processum,
quibus omnibus preterquam auctoritate nostra hujusmodi beneficia expectantibus eundem Ottonem in assecutionem dicti beneficii volumus anteferri,
set nullum per hoc eis quoad assecutionem eorum aliorum beneficiorum prejudicium generari, seu si eisdem decano et capitulo vel quibusvis aliis
communiter vel divisim a predicta sit sede indultum, quod ad recepcionem vel provisionem alicujus minime teneantur ad id compelli aut quod
interdici, suspendi vel excommunicari non possint, quodque de hujusmodi vel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collacionem, provisionem,
presentacionem seu quamvis aliam disposicionem conjunctim vel separatim spectantibus nulli valeat provideri per litteras apostolicas, non
facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto hujusmodi mentionem, et qualibet alia dicte sedis indulgentia generali vel
speciali, cujuscumque tenoris existat, per quam presentibus non expressa vel totaliter non inserta effectus earum impediri valeat quomodolibet
vel differri, et de qua cujusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mentio specialis. Nos enim, si dictus Otto ad hoc ydoneus repertus
fuerit ut prefertur, exnunc perinde irritum decernimus et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter
contigerit attemptari ac si die date presencium hujusmodi beneficium, si quod tunc vacabat vel cum vacarit, quod dictus Otto ut premittitur
acceptaret, conferendum eidem Ottoni donacioni apostolice cum interpositione decreti duxissemus specialiter reservandum. Datum Avinione XIII
Kalendas Decembris anno primo.
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 519
Olim Naar Reg. Avin. Urbani papae V, Tom. 5, fol. 230vo in het Vaticaan te Rome. Vgl. het regest bij Brom, Bullarium Traj., no. 1707.
Jaar 1362
Datumcode 13KalDec
x
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 519.