Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0482 Datum:4 juni 1360 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 482

De officiaal van Utrecht verklaart, dat Lubbertus Sickinc de uit aan hem vertoonde pachtbrief voortvloeiende verplichtingen op zich neernt.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Universis presentia visuris nos officialis curie Trajectensis facimus manifestum, quod coram nobis tamquam in judicio personaliter
propter hoc constitutus discretus vir Lubbertus Sickinc opidanus Gronninghensis Trajectensis dyocesis ostendit, exhibuit et
produxit quandam literam, vero et integro sigillo ecclesie Trajectensis, prout prima facie apparuit, sigillatam, talis continencie et tenoris: .
. Volgt no. 481 . . Qua litera coram nobis ostensa, exhibita et producta ac de verbo ad verbum perlecta et per dictum Lubbertum sane et integre
incancellata, ut asseruit idem Lubbertus non vi neque dolo inductus sed sponte, libere et ex certa scientia confessus fuit et recognovit omnia
et singula in dicta litera contenta fuisse, esse, et fore vera seque pro se et aliis in dicta litera contentis recepisse et recipere a
venerabilibus viris dominis decano et capitulo ecclesie Trajectensis dimidietatem decimarum, in dicta litera descriptam, in hereditarium et
perpetuum pactum pro annuo pacto et sub modo, forma et conditione in dictis literis contentis. Omnia quod et singula in dicta litera contenta
facere et fideliter adimplere nobis vice et nomine eorum, quorum interest, legitime stipulantibus et recipientibus promisit bona fide. In quorum
omnium testimonium sigillum nostre officialitatis ad rogatum dicti Lubberti una cum suo sigillo proprio duximus presentibus apponendum. Et ego,
Lubbertus Sickinc predictus, quia omnia et singula prescripta sunt vera et per me coram venerabili viro domino officiali curie Trajectensis
predicto, sicut prescriptum est, sunt acta, ideo sigillum meum una cum sigillo officialitatis curie Trajectensis predicte ad rogatum meum
apposito presentibus apposui in testimonio veritatis omnium premissorum. Datum et actum anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo mensis
Junii die quarta.
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 482
Olim Naar het origineel in het rijksarchief te Utrecht (Charters van den Dom, 1e afd., no. 475), hoog 29,5, breed 26 cm.
Jaar 1360
Datumcode 0406
x
x
Commentaar Aan het stuk hangen: 1. het voor de helft bewaarde zegel van den officiaal; 2. driehoekig, iets geschonden, in groene was, gedeeld, rechts een halve adelaar, links een dwarsbalk, op de dwarsbalk een liggende S; randschrift: S. LVBERTI SIC . . . GE DE GRONINGE.
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 482.