Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0385 Datum:5 febr. 1346 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 385

Abt en kloosterlingen van Aduard ter eener en de raad van Groningen ter andere zijde sluiten een overeenkomst over de verhouding van het kloosterhuis in Groningen en zijn bewoners tot de stad.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Universis presentia visuris nos abbas et seniores conventus ad sanctum Bernardum in Adewerth ac consules in Groninge facimus esse notum. Quia,
ut ait psalmista, factus est in pace locus iste, ergo in loco non est Dominus, qui in pace unitatis non concordat,
hoc sane advertentes omnem dissensionis materiam, inter conventum de sancto Bernardo predictum et nostram civitatem de collecta ex parte domus
in Holma et prediorum possessione subortam, ibidem concordavimus amicabiliter in hac forma, primo, quod nos abbas predictus volumus
et districte precipimus magistro domus hosspicii supradicto, qui est et qui erit, ut domum illam teneat secundum honestatem, que decet
religiosos, ut officium taberne et negociacionum inhonestarum, videlicet emendo vilius et vendendo carius laicis personis secularibus et
braxatorias sive per lagenas vel per mensuras usuales vendendo aliis quam nostris religiosis et familiaribus ad nos et ad nostrum regimen
spectantibus, in ea non exerceat quovis modo quam pro se et domo sua et utilitate conventus, si necessitas hoc exposcat, poterit emere et
vendere contractibus licitis et honestis secundum suam conscientiam videbitur expedire. Insuper quia longa consultatio nobis fuit de collecta
civitatis ex parte prediorum nostrorum, nobis asserentibus secundum privilegia juris communis, saltim quo ad quedam non teneri cessantibus
omnibus exactionibus, collectis et sortationibus pro quibuscunque utilitatibus, necessitatibus et rebus novis supervenientibus vel antiquis,
ordinamus dicte civitati decem solidos sterlingorum in festo beati Odigeri dyaconi omni anno per dictum magistrum hosspicii exsolvendos, decem
vero solidos sterlingorum in medio Quadragesime per dictum magistrum hosspicii fideliter exhibendos. Nos consules predicti hec de domo in Holma
cum curia ipsius et Scultingopol et agro juxta dictum Pol ab oriente et area quondam Henrici Pluckerose juxta Portam Butiri ab occidente, nunc
pertinentia ad conventum sepedictum, ratificamus et ratam tenemus perpetuis temporibus futurum, renunciantes omni actioni que nobis competere
possent de retentis ab antiquo. Item permittentes conventui predicto octo graminata vel novem ad usum vaccarum sub eadem collecta posse
comparare in nostro districtu, de quibus tamen contribuet conventus ad acgeres et ad aqueductus, et conventus predictus in nostra civitate et
extra in districtu nostro predia vel redditus non dilatabit nisi de consilio et consensu hoc processerit consulum et aliorum juratorum. Eciam ut
communi marka nostra, quantum ad omnem utilitatem utatur dicta domus sicut alius civis noster. Ceterum ut dicta domus cum suis habitatoribus et
bonis prout alii nostri concives gaudeat plena pace sub pena, inter nos et nostros concives observata, solita et consueta. Ut premissa eciam
firmiter observentur, statuimus, ut duo de conventu et duo de civitate in crastino octave Pentecostes in civitate conveniant de omnibus
premissis, commissis et excessibus supervenientibus tam et ex parte nostri conventus quam ex parte nostre civitatis fideliter pro pace tractanda
tractaturi. In cujus rei testimonium nos abbas et conventus de sancto Bernardo predicti ac consules in Groninge sepedicti nostra sigilla
presentibus duximus apponenda. Actum et datum anno Domini MCCC quadragesimo sexto in die beate Agathe virginis et martiris .
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 385
Olim Naar het origineel in het rijksarchief te Groningen (Reg. 1346, no. 1), hoog 10, breed 42 cm. Ook gedrukt bij Driessen, blz. 166.
Jaar 1346
Datumcode Agathe
x
x
Editie naar rvr0071. Andere afschriften: rkd023v en vsg1476c.
x
Commentaar Aan het stuk hangen drie zegels. Het eerste, ovaal in groene was, van den abt, vertoont een geestelijke, in de rechterhand eene kromstaf, in de linkerhand een boek; randschrift verdwenen. Het tweede, rond in roode was, stelt voor eene zittende gekroonde Maria met het kind Jezus op den linkerarm, in de rechterhand een bloemtak; randschrift : SI . . . CONVENTUS AD SANCTUM BERNARDUM. Het derde is het zegel van Groningen met contrazegel.
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 385.