Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0357 Datum:5 juni 1339 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 357

Reinaldus, burggraaf van Coevorden, de schulte van Eelde, de etten en het land van Drenthe sluiten met de stad Groningen en het Goorecht een verbond.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
In nomine Domini amen. Universis Christi fidelibus presentia visuris et audituris nos, Reynaldus, borggravius Covordie, . . scultetus in
Elethe, jurati dicti etthen et universitas
terre Threnthie, consules in Groninge et communitas hominum de Gho, volumus esse notum, quod nos federa et pacta pacis, dicta plicht, inter nos
invicem
observanda inivimus et pepigimus in hunc modum, ita videlicet quod nos Reynaldus de Covordia, . . scultetus in Elethe, jurati et universitas
terre predicte sub nostram protectionem in tota terra nostra recipimus cives Gronienses et homines de Gho a quibuscunque. Et si quisquam ex
ipsis caperetur vel spoliaretur rebus suis, ipsum captivum recuperabimus cum bonis suis et ad propria remittemus. Si vero conterraneus noster
aut extraneus aliquem ex predictis civibus de Groninge vel de Gho per terram nostram transeuntem insequeretur in mericam vel in terram paludosam
ibidem ipsum captivando, spoliando vel vulnerando, ipsum captivum reacquiri faciemus cum bonis suis ac emendam exhiberi de vulneribus per
hospitem, de cujus hospicio talis forefactor ipsum fuerit insecutus, dummodo tale forefactum in jurisdictione terre Threnthie merit perpa-
tratum. Nos vero Gronienses recepimus homines terre Threnthie sub nostram protectionem in civitate nostra et extra inter Dodingehorne et
Pishorne usque ad civitatem vice versa. Et si quis ex ipsis caperetur in hiis locis vel spoliaretur rebus suis, ipsum recuperabimus cum bonis
suis et ad propria remittemus secundum formam superius expressam. Preterea si quisquam ex nostris conterraneis Threnthie vel ex nostris
concivibus Groniensibus vel hominibus de Gho in communi plicht caperetur vel spoliaretur, videlicet inter munitionem Threntonum et civitatem
Groninge, in amne orientali et occidentali, inter duos amnes, in Westerdike, ab Eletherdike usque Pishorne, communi manu prohibebimus
defendendo. Et si que expense sive dampne supervenerint occasione talis captivitatis sive spolii in communi plicht perpatrati, ex hiis nos
conterranei Threnthie duas partes exsolvemus expensarum et dampnorum, nos vero Gronienses tres partes de tercia parte ultima et nos homines de
Gho quartam partem. Item si quis conterraneus noster de Threnthia vel extraneus per terram Threnthie tempore diei vel noctis in civitate
Groninge vel in Gho incendium vel rapinam perpatraverit vel procuraverit perpatrari, vel si quisquam ex nobis, Groniensibus vel de Gho, vel ex
terris nobis convicinis vel de Frisia, una terrarum vel plures terre insimul, cum expeditione hostili congregata, incendia, captivitates vel
spolia perpatraverit contra aliquem ex nobis, communi manu prohibebimus defendendo nostris periculis et expensis. Et talis forefactor neque in
Threnthia neque in Groninge neque in Gho neque in domibus eorundem pace uti debeat vel defendi. Item de occultis incendiariis et furibus
quilibet sibi provideat satis caute, quia ex hiis emendam nemini fieri faciemus. Item si quis ex nobis in communi plicht fuerit molestatus, quem
juvare infra menses sex non possemus ad emendam consequendam, extunc nos, Gronienses et conterranei Threnthie et de Gho, restaurabimus dampnum
passo, prout superius est expressum, et dampnum recuperabimus ab hiis, qui talem molestiam sive dampnum perpatrarunt. Insuper si una terrarum
vel plures terre pariter nos, Gronienses, de Gho et terram Threnthie, hostili congregatione et expeditione infestare vel impugnare decreverint,
communi et conjuncta manu nos predicti quilibet alteri prestabit auxilium et juvamen, quilibet nostrorum sub propriis nostris periculis et
expensis. Item homines terre Threnthie versus Groninge et in Gho declinantes pace ibidem in domibus gaudeant, prout in mansione propria in terra
eorundem et Gronienses et de Gho in Threnthia vice versa. In cujus rei testimonium nos, Reynaldus de Covordia, universitas terre Threnthie et
consules in Groninge, sigilla nostra hiis presentibus duximus apponenda. Nos vero . . scultetus et homines de Gho predicti sigillis predictorum
utimur in hac parte. Datum anno Domini MCCC tricesimo nono in die beati Bonifacii martiris .
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 357
Olim Naar het origineel in het rijksarchief te Groningen (Reg. 1339 no. 2), hoog 19, breed 28 cm. Ook gedrukt bij Driessen, blz. 150 vlg.
Jaar 1339
Datumcode Bonifa
x
x
Editie naar rvr0069. Andere afschriften: gra233r, rkd006ao, rkd023q, rkd023s, vkt3841h, vsg1473e en vsg1473g.
x
Commentaar Aan het stuk hangen twee zegels : het stadszegel met contrazegel is ongeschonden, van het tweede is een brokstuk over; het zegel van Reinald van Coevorden is afgevallen.
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 357.