Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0240 Datum:22 juli 1312 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 240

Guido, bisschop van Utrecht, geeft een vidimus van de oorkonde van maart 1253 en verklaart, dat het klooster Marienkamp niet naar Balderhaar of Sibkelo maar naar Assen is verplaatst, en dat hij dit klooster met bijbehoorende goederen onder zijn bescherming neemt.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
In nomine Domini amen. Nos Guido, Dei gratia episcopus Trajectensis, notum facimus universis, ad quos praesentes literae pervenerint, quod nos
quondam reverendi patris ac domini, domini Henrici, Dei gratia episcopi Trajectensis, praedecessoris nostri literas non cancellatas, non
abolitas nec in aliqua sui parte vitiatas, vero sigillo suo sigillatas, prout prima facie apparebat, vidimus in haec verba: Volgt nQ 119. Quas
literas cum omni suo effectu, licet dictus conventus (non) ad praedicta loca videlicet Berlehare et Zebekelo, sed ad locum alium videlicet
Assen translatus extiterit et apud Berlehare locum praedictum tantum grangia cum attinentiis suis ad ipsum monasterium spectans, quam in
praesentibus monasterium in Assen obtinet, aedificata extiterit, gratas et ratas habentes et approbantes easdem autoritate ordinaria
confirmamus intuitu divinae pietatis ad confovendum conventum dicti monasterii in tranquillitate et pace, ut divinis officiis et operibus
misericordiae, quibus ordo Cisterciensis divina praestante gratia pullulare dinoscitur, liberius intendat, nos dicto monasterio et personis ejus
ut pecora, bestias suas ad grangiam de Berlehare spectantia seu spectantes libere ubicunque in locis vicinis praedictae grangiae in locis
desertis et incultis et in terra communi, quae meenthe vulgariter dicitur, usque ad amnem, qui fluit per Venebruggen ad partem meridionalem
ipsius amnis minare et pascere valeant, concessimus et in his scriptis concedimus, recipientes nihilominus dictum monasterium, personas ejus cum
omnibus bonis, dicto monasterio attinentibus in districtu nostro sitis, et specialiter cum duabus domibus Pathusen et Venehusen cum earum
attinentiis, sitis juxta Covorden, sub protectione et tuitione nostra, mandantes omnibus officiates et fidelibus ecclesiae nostrae, ut
praedictum monasterium cum omnibus bonis suis, quae nunc juste possidet et quae in futurum justo acquiret titulo, intuitu Dei et nostri a
quibuscunque eidem injuriam inferre volentibus tueantur. In cujus rei testimonium sigillum nostrum praesentibus literis duximus apponendum.
Datum anno Domini MCCCXII in die beatae Mariae Magdalenae..
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 240
Olim Naar Lindeborn, Hist. episc. Day., p. 442, vertaald in Oudh. en Gest. van Deventer, II, blz. 345 en bij Magnin, Kloosters, blz. 179 vlg.
Jaar 1312
Datumcode MarMag
x
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 240.