Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0189 Datum:29 febr. 1292 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 189

De consules van Groningen bekrachtigen de wetten en instellingen van het Vrouw-Menoldaconvent in Groningen.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Universis Christi fidelibus presens scriptum inspecturis et audituris consules de Groningen salutem in filio gloriose Virginis
sempiternam. Cum secundum apostolum bonum operari teneamur ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei, qui ad frugem
melioris vite conversi continentie bonum gratia divina suffragante perpetuo servare intendunt et in celibatu, quamdiu in rebus humanis agunt,
Domino famulari, noveritis, quod cum persone religiose, sorores videlicet apud nos in Groningen in domo domine Menoldis juxta cimiterium Fratrum
Minorum commorantes, vitam religiosam ducere decreverint ac in eadem perpetuo permanere, nos, quo possumus eas humanitatis studio promovere
volentes pium, ab ipsis statutum ordinatum firmitatis robur habere decernimus, videlicet ut quecumque persona collegio earundem se voluerit
sociare et similem vitam ducere, quicquam dicto collegio in ipso primo ingressu infra quinque marcas sterlingorum et supra unum denarium
optulerit sive contulerit, hoc libere in ipso collegio debeat in perpetuum remanere. Quod si forte, quod absit, aliquam dictarum personarum a
dicta domo discedere contigerit quacunque occasione sive causa, ipsa eo facto a consortio dicti collegii ac commoratione dicte domus in
perpetuum absque recuperatione privata sit nec post egressum suum, si qua, dum in dicta domo moraretur, in eadem edificari seu fieri procuravit
terre infixa seu parieti clavo affixa, repetere valeat aut dictum collegium molestare quomodolibet pro eisdem; de aliis autem suis mobilibus
suam liberam exerceat voluntatem. Preterea quandocunque aliquam personam dicte domus in dicto collegio viam universe carnis ingredi contigerit,
dicta domus lectum ejus ac vestes, ad ejus corpusculum pertinentes, pro testamento habeat; cetera autem, que ejus sunt ad debitos heredes, prout
juris est, revertantur. Ut igitur predicta omnia ac singula perpetuum robur optineant firmitatis, presentem litteram sigillo nostre civitatis
duximus muniendam. Datum anno Domini MCC nonagesimo secundo feria sexta post primam Dominicam in XL, Ludulfo Sikkinga, Meinoldo Ruffo,
Frederico Buziel ac Rodulfo filio Wicheri, rationalibus existentibus dicti anni .
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 189
Olim Naar het origineel in het rijksarchief te Groningen (Reg. 1292, no. 3), hoog 20, breed 25 cm. Ook gedrukt bij Driessen, blz. 567.
Jaar 1292
Datumcode VpInvoca
x
x
Editie naar msc002. Ander afschrift: dss220f.
x
Commentaar Aan een perkamenten strook hangt het zegel van de stad Groningen.
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 189.