Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0126 Datum:9 juni 1258 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 126

De bewoners van Fivelgo sluiten een verbond met de stad Groningen.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
In nomine Domini amen. Anno ejusdem MCCL octavo quinto Idus, Junii, indictione prima, federa ac pacta pacis perpetue inter nobiles homines terre
Fivelgonie ex parte una et cives de
Groninge ex parte altera fide media sub hac forma sunt ordinata. Personas ergo ac res Fivelgonum cives de Groninge suo periculo in hiis
recipiunt locis, videlicet ab Amne usque ad civitatem et in civitate et extra
civitatem in foro lignorum ac in foro equorum venalium, similiter et inter duas vias, quarum una Firemere Sidwendene dicitur, altera Herebure
Sidwendene nuncupatur. Si forte contigerit, quod absit, in predictis locis in personis aut rebus ipsos molestari et sine difficultate ac
sumptibus hoc emendare non poterunt cives de Groninge, commune Fivelgonie ipsis opem et operam personis, rebus et armis ministrabunt periculo
eorum, qui in hoc facto possint accidere, solos Gronienses respiciente. Fivelgones vero ab orientali parte Amnis cum incolis de Threntawalda
usque ad fossatum, quod Burch vocatur, suo periculo Gronienses recipient rebus et personis. Deinde Fivelgones in omni terra eorum sive in jam
dictis locis aliquid molestie Groniensibus occurrerit, emendabitur illis a Fivelgonibus secundum formam superius expressam, ubi dictum est de
emenda Fivelgonum ipsis a Groniensibus facienda. Et preter hec in termino Groniensium Fivelgones neminem molestabunt nec in terminis eorum
aliquem debent offendere Gronienses. Si quisquam ergo Fivelgonum a cive Groniensi vel ex verso occisus fuerit, quod Deus avertat, decem marcis
novorum Angliensium persolvetur occisus et due marce pro pace, una marca consulibus Fivelgonie et altera marca aldermannis Groniensibus. Si reus
solvere non poterit, amici ejus, si habent unde solvant, plenarie satisfaciant, alioquin reus comprehensus capite puniatur. Si vero reus
evaserit, aldermanni Gronienses vel consules, si in Fivelgonia accident, testabuntur, quod amici satisfacere non valebunt. Verum si cum cultello
vel in domo aliqua preter in taberna occisus fuerit, tercia parte preciosius persolvetur. Si contigerit in civitate, quod notum sit aldermannis,
vel in Fivelgonia, quod sit notum consulibus, non permittetur se quisquam excusare. Si autem ipsis notum non fuerit, se manu duodecima
expurgabit, quod nec cultello nec in domo homicidium perpetraverit. Si vero ex sex membris principalibus aliquod fuerit amputatum, parcium ejus
erit quantitas precii dimidii, quod pro homicidio compensatur. Membra debilitata prorsus vel amputata secundum consuetudinem hactenus habitam
persolventur. Proscriptos hinc inde a se removebunt nec profugos tuebuntur de manifesto scelere perpetrate; contrafaciens duas marcas Anglienses
judicibus componat. Pro lesione cultelli duodecim libras Gronienses qui convictus fuerit componat; sin autem sexta manu se expurgabit ,
infamatur, si cum gladio vel lancea aut alio aliquo factum fuerit, sex libras componat vel sexta manu expurget. Ictus baculi duabus libris
componetur vel secunda manu expurgabitur. Ictus pugni vel tractio crinium dimidia libra vel secunda manu expurgetur. Pro spolio marca Groniensis
leso componetur judicibus, in quorum districtu contigerit, decem marce Gronienses, si probatum fuerit; si autem probari non poterit, pro precio
minori dimidia marca Angliensi. Tercia manu proximorum consanguineorum expurgabitur infamatus, pro dimidia marca vel ultra sex juramentis, pro
marca vel ultra duodecim. Pro debitis similiter erit expurgacio, nisi quod proximorum expurgacio in eo casu non requiretur. Pro debitis
pignoraciones non fiant, pro depositis, si deperdita fuerint vel negata, duobus vicinis fiat expurgacio. Judex, qui detrectaverit leso facere
justiciam, duas libras conjudicibus suis componat. Ne autem que geruntur in tempore labantur cum tempore, decretum est hanc formam pactorum
singulis annis Dominica Vocem jocunditatis sollempniter recitari. Pax servetur, pacta custodiantur.
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 126
Olim Naar het origineel in het rijksarchief te Groningen (Reg. 1258, no. 1), hoog 26,5, breed 36 cm. Ook gedrukt bij Driessen, blz. 33.
Jaar 1258
Datumcode 5IduJun
x
x
Editie naar rvr0052.
x
Commentaar Het zegel is verloren gegaan.
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 126.