Nederlands (NL)  German (DE)
Nummer:ogd0082 Datum:sept. of okt. 1224 Overlevering:Editie Vindplaats:Oorkondenboek Groningen en Drenthe, nr. 82

Conradus, abt van Prémontré, en het kapittel der orde vaardigen aan de abten van Mariengaarde en Dokkum het bevel uit om Herdricus van Schildwolde tot gehoorzaamheid te dwingen.

Bron Recto Dorso Vertaling Relatie Zegels Materiaal Literatuur Index N.B.
Conradus, Dei paciencia dictus abbas Premonstratensis , et abbatum ejusdem ordinis capitulum generale venerabilibus in Christo fratribus Sigardo
de Orto sancte Marie et D. in Dokkum abbatibus salutem. Cum expositum sit nobis in capitulo generali, quanta dissolutione et insolentia frater
Herdricus prepositus in Skeldwalde sit respersus, quanta etiam scandala ex eo quod synodalia procurat, cum sit insufficiens et minis idoneus,
sint exorta, discretioni vestre auctoritate mandamus, quatinus dicto Herdrico ex parte nostra et ordinis firmiter injungatis, competenti tamen
monitione premissa, ut infra instantem quadragesimam apud Hamburne vel Varlar sibi paternitatem assumare non omittat, ut patrem super se habeat,
a quo vel a cujus ecclesia formam sibi religionis assumat et a quo etiam visitetur secundum consuetudines ordinis approbatas. Ceterum cum idem
Herdricus citatus fuerit ad capitulum generale nec capitulum curaverit visitare, sub prefata vobis auctoritate mandamus, quatinus ex parte
nostra firmiter injungatis eidem, ut infra instantem sollemnitatem Pentecostes veniat personaliter Premonstratum satisfacturus ordini super eo,
quod ad mandatum nostrum visitare capitulum non curavit. Verum quia ex procuratione synodalium , quibus vacat, multa scandala provenerunt, tum
quia insufficiens est et minus idoneus, tum quia exhibet se dissolutum, volumus ut ex decreto generalis capituli ab eorum procuratione desistat
et vos ex parte nostra ei precipiatis hoc ipsum.
Recto:
x
x
Fonds Oorkondenboek Groningen en Drenthe
Nr 82
Olim Naar het ms. in de universiteitsbibliotheek te Groningen (V q I). Ook gedrukt Mon. Germ. Script. XXIII, S. 507, en bij Feith en Acker Stratingh, blz. 105.
Jaar 1224
x
x
Materiaal papier
x
Edities P.J. Blok e.a., Oorkondenboek van Groningen en Drente, I (Groningen 1896), nr. 82.